§12.45.1de Attica optime.
关于阿提卡,真是太好了。
ἀκηδία tua me movet, etsi scribis nihil esse.
你的忧郁让我担心,尽管你写道没什么大碍。
in Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui ἀνεκτότερα erant Asturae.
在图斯库鲁姆的别墅里,我会过得更加舒适,因为我既会更频繁地收到你的来信,也会不时见到你本人;因为在其他方面,阿斯图拉原本是更容易忍受的。
nec haec quae refricant hic me magis angunt; etsi tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum.
在这里,这些揭开旧伤疤的事也并没有更让痛苦;尽管如此,无论我身在何处,那些事都与我同在。
de Caesare vicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris.
关于邻近凯撒的事,我曾写信给你,因为我是从你的信中得知的。
eum σύνναον Quirini malo quam Salutis.
我宁愿他与奎里努斯同庙,也不愿他与萨卢斯同庙。
tu vero pervulga Hirtium.
不过,你一定要广泛传播希尔提乌斯。
id enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium amici nostri probaretur, ὑπόθεσισ vituperandi Catonis inrideretur.
因为我原先想的正是你所写的,即在我们朋友的才华得到认可的同时,他贬低卡托的主题却会沦为笑柄。