§12.43.1venerat mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis faceres.
我曾想到要建议你去做你现在正在做的那件事。
putabam enim commodius te idem istud domi agere posse interpellatione sublata.
因为我认为,在免受打扰的情况下,你在家里可以更方便地做那同一件事。
ego postridie Idus, ut scripsi ad te ante, Lanuvi manere constitui, inde aut Romae aut in Tusculano; scies ante utrum †quod scies recte illam rem fore levamento, bene facis cumidesse† mihi crede perinde ut existimare tu non potes.
正如我之前写信给你说的那样,我已决定在祭日的次日留宿在拉努维乌姆,然后去罗马或图斯库鲁姆的别墅;你事先会知道是哪一个。 †至于你所知道(或写道)的那件事确实会成为一种安慰,你做得很好†;相信我,正如你所无法想象的那样(确实如此)。
res indicat quanto opere id cupiam, quom tibi audeam confiteri quem id non ita valde probare arbitrer.
事情本身表明了我有多么渴望它,因为我竟敢向你坦白,而我判定你并不是那么十分赞同它。
sed ferendus tibi in hoc meus error.
但在这件事上,我的错误你必须多加包容。
ferendus? immo vero etiam adiuvandus.
包容? 不,事实上,甚至应当予以协助。
§12.43.2de Othone diffido, fortasse quia cupio.
关于奥托的庄园我不太抱希望,也许是因为我太渴望了。
sed tamen maior etiam res est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido et locuplete et herede.
但无论如何,这件事超出了我的经济能力,特别是在对手既渴望、又富有、还是继承人的情况下。
proximum est ut velim Clodiae.
次好的选择是我想要克洛迪娅的庄园。
sed si ista minus confici possunt, effice quidvis.
但是如果这些事不太可能办成,那就随便办成一件什么吧。
ego me maiore religione quam quisquam fuit ullius voti obstrictum puto.
我认为自己受到比任何人因任何誓言所受的更大的宗教义务(誓约)的束缚。
videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini.
即使主人不在家,你也要去看看特雷博尼乌斯的庄园。
sed, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano ne aestas effluat; quod certe non est committendum.
但是,正如我昨天写信给你的那样,你也要考虑一下图斯库鲁姆的别墅,免得夏天白白流逝;这当然是绝不能容许发生的事。