§12.42.1nullum a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae scribis, et tamen suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes;
我没有一天抱怨没有收到你的来信;因为我了解你所写的情况,而且我怀疑、或者更确切地说是理解,你没有什么可写的。
a. d. vi Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere.
事实上,在祭日前六天,我既以为你不在,也清楚地看到你没有任何消息。
ego tamen ad te fere cotidie mittam; malo enim frustra quam te non habere cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere.
然而,我几乎每天都会派人去你那里;因为我宁可空跑一趟,也不愿在万一有什么你认为我应该知道的事情时,你却找不到人来送信。
itaque accepi vi Idus litteras tuas inanis.
因此,我在祭日前六天收到了你那封空洞无物的来信。
quid enim habebas quod scriberes? mi tamen illud quicquid erat non molestum fuit, ut nihil aliud, scire me novi te nihil habere.
因为你有什么可写的呢? 然而,无论那是封什么样的信,对我来说都不是不愉快的,哪怕没有别的好处,至少让我知道你没有任何新消息。
scripsisti tamen nescio quid de Clodia.
不过,你提到了关于克洛迪娅的一些事情。
ubi ergo ea est aut quando ventura? placet mihi res sic ut secundum §12.42.2Othonem nihil magis.
那么,她现在在哪里,或者什么时候来? 这件事让我非常满意,以至于除了奥托的庄园之外,没有更让我满意的了。
sed neque hanc vendituram puto (delectatur enim et copiosa est), et illud alterum quam sit difficile te non fugit.
但我认为她不会出售(因为她很享受那里,而且家境富裕),而另一件事有多么困难,你也非常清楚。
sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus.
但是,我恳求你,让我们努力为我所渴望的事情想出一些办法。
§12.42.3ego me hinc postridie id. exiturum puto sed aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum.
我想我将在祭日的次日离开这里,但要么去图斯库鲁姆的别墅,要么回家,然后也许去阿尔皮努姆。
cum certum sciero, scribam ad te.
等我确定下来,我会写信给你。