§12.41.1nihil erat quod scriberem.
没有什么可写的。
scire tamen volebam ubi esses; si abes aut afuturus es, quando rediturus esses.
然而我想知道你在哪里;如果你不在或者将要外出,你打算什么时候回来。
facies igitur certiorem.
因此,请让我知道。
et quod tu scire volebas ego quando ex hoc loco, postridie Idus Lanuvi constitui manere, inde postridie in Tusculano aut Romae.
至于你想知道的,即我何时离开此地,我已决定在祭日的次日留在拉努维乌姆,再过一天则在图斯库鲁姆的别墅或在罗马。
utrum sim facturus eo ipso die scies.
我打算做哪一个,你将在那一天知道。
§12.41.2scis quam sit φιλαίτιον συμφορά, minime in te quidem, sed tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit sed fieri videro (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), incursabit in te dolor meus non iure ille quidem sed tamen feres hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti.
你知道不幸是多么容易怨天尤人——当然最不可能针对你,然而我对神殿的事确实感到无比焦虑,除非我看到它——我不说已经完工——正在建造之中(我敢于这样说,而你也会像往常一样包容),我的悲痛,虽然确实是不公正的,将会向你发泄;然而你会包容我所写的这件事情,正如你包容并一直包容我的一切一样。
omnis tuas consolationes unam hanc in rem velim conferas.
我希望你把所有的安慰都倾注在这一件事上。
si quaeris quid optem, primum Scapulae, deinde Clodiae, postea, si Silius nolet, Drusus aget iniuste, Cusini et Treboni.
如果你问我想要什么,首先是斯卡普拉的,其次是克洛迪娅的,然后,如果西利乌斯不愿意,而德鲁苏斯行事不公,则是库西尼乌斯和特雷博尼乌斯的庄园。
puto tertium esse dominum, Rebilum fuisse certo scio.
我认为有第三个所有者,但我确定雷比卢斯曾经是。
sin autem tibi Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar.
但如果,正如你在某些信中暗示的那样,你赞成图斯库鲁姆的别墅,我将同意你的意见。
hoc quidem utique perficies, si me levari vis, quem iam etiam gravius accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et victus fortasse vitio meo.
无论如何,如果你想让我得到解脱,你一定要完成这件事——你现在甚至比你往常的习惯更严厉地指责我,不过你是出于极大的爱,也许是被我的缺点所打败。
sed tamen si me levari vis, haec est summa levatio vel, si verum scire vis, una.
然而,如果你想让我得到解脱,这就是最大的解脱,或者,如果你想知道真相,这是唯一的解脱。
§12.41.4Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi πρόπλασμα videtur eius vituperationis quam Caesar scripsit de Catone, facies me quid tibi visum sit, si tibi erit commodum, certiorem.
如果你读了希尔提乌斯的信(在我看来,这似乎是凯撒所写的关于卡托的指责的草稿),如果对你方便的话,请让我知道你的看法。
redeo ad fanum.
我回到神殿的事上。
nisi hac aestate absolutum erit quam vides integram restare, scelere me liberatum non putabo.
除非在今年夏天(你看到它还完整地保留着)完工,否则我不认为自己洗清了罪责。