§12.40.1qualis futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem meam perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit; in quo conligit vitia Catonis sed cum maximis laudibus meis.
从希尔提乌斯寄给我的那本书中,我已经清楚地看到,凯撒针对我的赞辞所作的指责会是怎样的;在书中他收集了卡托的缺点,但对我却给予了极高的赞扬。
itaque misi librum ad Muscam ut tuis librariis daret.
因此,我把书送到了穆斯卡那里,以便他转交给你的抄写员。
volo enim eum divulgari; quod quo facilius fiat imperabis tuis.
因为我希望它被公开;为了让这件事更容易进行,你将向你的人下达命令。
§12.40.2συμβουλευτικὸν saepe conor.
我经常尝试写一些劝告性的文字。
nihil reperio et quidem mecum habeo et Ἀριστοτέλουσ et Θεοπόμπου libros πρὸς Ἀλέξανδρον.
但我找不到任何思路,而且我手头确实同时拥有亚里士多德和塞奥蓬波斯写给亚历山大的书。
sed quid simile? illi et quae ipsis honesta essent scribebant et grata Alexandro.
但有什么相似之处呢? 他们写的既是对他们自己而言光荣的事,也是对亚历山大而言讨喜的事。
ecquid tu eius modi reperis? mihi quidem nihil in mentem venit.
你能找到什么类似的东西吗? 对我来说,真的什么也想不到。
quod scribis te vereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur, ego quid homines aut reprehendant aut postulent nescio.
至于你写道你担心我们的声望和威信会因我的这一悲伤而受损,我不知道人们到底在指责什么,又在要求什么。
ne doleam? qui potest? ne iaceam? quis umquam minus? dum tua me domus levabat, quis a me exclusus? quis venit qui offenderet? Asturam sum a te profectus.
不要悲伤? 这怎么可能呢? 不要消沉? 曾经有谁比我更少消沉? 当你的家在慰藉我时,谁曾被我拒之门外? 有谁来过却感到不快的? 我离开你前往了阿斯图拉。
legere isti laeti qui me reprehendunt tam multa non possunt quam ego scripsi.
那些指责我的快乐的人,甚至读不完我所写的这么多东西。
quam bene, nihil ad rem, sed genus scribendi id fuit quod nemo abiecto animo facere posset.
写得有多好,这无关紧要,但这种写作类型是任何精神消沉的人都无法做到的。
triginta dies in hortis fui.
我在庄园里待了三十天。
quis aut congressum meum aut facilitatem sermonis desideravit? nunc ipsum ea lego, ea scribo ut ii qui mecum sunt difficilius otium ferant quam ego laborem.
有谁曾觉得缺少与我的会面或我谈话的平易近人? 就在此时此刻,我阅读、写作,以至于那些与我在一起的人,感到他们的闲暇比我的劳作更难忍受。
§12.40.3si quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia frequentiam illam non facile ferrem.
如果有人问我为什么不在罗马:因为这是休假期;为什么不在我那些适合这个季节的微型庄园里:因为我无法轻易忍受那里的喧嚣。
ibi sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat quotannis hoc tempus consumere solebat.
因此,我待在那个曾经拥有拜埃最美别墅的人每年习惯度过这个季节的地方。
cum Romam venero, nec vultu nec oratione reprehendar.
当我回到罗马时,无论在神色上还是在言语上,我都不会受到指责。
hilaritatem illam qua hanc tristitiam temporum condiebam in perpetuum amisi, constantia et firmitas nec animi nec orationis requiretur.
我那曾用来调和这时代悲哀的开朗已经永远失去了,但无论在心灵还是在言语上,坚韧与稳重都不会被要求。
§12.40.4de hortis Scapulanis hoc videtur effici posse, aliud tua gratia, aliud nostra, ut praeconi subiciantur.
关于斯卡普拉的庄园,似乎可以通过你和我们的影响力来实现这一目标,即让它们被交付拍卖。
id nisi fit, excludemur.
除非做到这一点,否则我们将被排除在外。
sin ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra cupiditate.
但如果我们来到拍卖台前,我们将用我们的渴望击败奥托的财力。
nam quod ad me de Lentulo scribis, non †est in eo†.
至于你写信给我的关于伦图鲁斯的事,†并不在他身上†。
Faberiana modo res certa sit tuque enitare, quod facis, quod volumus consequemur.
只要法贝里乌斯的事能够确定,并且你像现在这样努力,我们就会得到我们想要的。
§12.40.5quod quaeris quam diu hic: paucos dies.
至于你问我在这里待多久:几天。
sed certum non habeo.
但我无法确定。
simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam diu in suburbano sis futurus.
一旦我决定了,就会写信给你,你也要写信告诉我你将在近郊庄园待多久。
quo die ego ad te haec misi, de Pilia et Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et nuntiantur.
在我把这些寄给你的这一天,关于皮里亚和阿提卡,我这里也收到了与你所写的完全相同的信件和消息。