§12.4.1o gratas tuas mihi iucundasque litteras! quid quaeris? restitutus est mihi dies festus.
噢,你的来信对我来说是多么令人欣喜和愉快啊! 总之,我的节日又回来了。
angebar enim quod Tiro ἐνερευθέστερον te sibi esse visum dixerat.
因为之前提罗对我说,你气色看起来有些发红,这让我焦虑万分。
addam igitur, ut censes, unum diem
因此,正如你所建议的,我将增加一天。
§12.4.2sed de Catone πρόβλημα Ἀρχιμήδειον est.
但是关于卡托的事,真是一个阿基米德式的难题。
non adsequor ut scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint;
我实在想不出该怎么写,才能让你那些席间的宾客不仅乐于阅读,甚至能心平气和地阅读。
quin etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica habuit recedam ψιλῶσque velim gravitatem constantiamque eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum ἄκουσμα sit.
不仅如此,即使我避开他所发表的见解,避开他对国家抱有的一切意图和规划,而只想单纯地赞美他的庄重和坚定,单单这件事对那些人来说也依然会是刺耳难听的话。
sed vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam reliquerit.
但是,除非把以下这些事情加以详述,否则那个人就无法得到真正的赞美:那就是,他把现在发生的事作为未来之事预见到了,并曾力图阻止其发生,而且为了不看到它们成为事实而放弃了生命。
horum quid est quod Aledio probare possimus? sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad convalescendum adhibe prudentiam.
在这些事情中,有哪一样是我们能让阿莱迪乌斯接受的呢? 但请务必保重身体,并将你对万事所运用的那份睿智,首先运用到康复身体上。