§12.37A.1Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo.
希尔提乌斯写信告诉我,塞克斯图斯·庞培已离开科尔多瓦并逃往近西班牙,而格奈乌斯则逃到了不知何处;因为我其实并不关心。
nihil praeterea novi.
此外没有别的新鲜事。
litteras Narbone dedit xiiii Kal. Maias.
他于四月十八日在纳尔博发出了这封信。
tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti.
你写信向我提及卡尼尼乌斯遇难船只的事,仿佛那是件不确定的传闻。
scribes igitur si quid erit certius.
因此,如果有任何更确定的消息,请写信告诉我。
quod me a maestitia avocas, multum levaris si locum fano dederis.
至于你试图让我从悲伤中分心一事,如果你能为神殿提供一个场所,你将会极大地减轻负担。
multa mihi εἰς ἀποθέωσιν in mentem veniunt, sed loco valde opus est.
关于神格化,我的脑海中浮现出许多想法,但非常需要一个场所。
qua re etiam Othonem vide.
因此,也请去见见奥托。