§12.36.1fanum fieri volo neque hoc mihi eripi potest.
我希望建造一座神殿,这一想法是无法从我这里夺走的。
sepulcri similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo quam ut maxime adsequar ἀποθέωσιν.
我力求避免使其看起来像一座坟墓,这倒不是为了逃避法律的惩罚,而是为了最大程度地实现神格化(ἀποθέωσιν)。
quod poteram, si in ipsa villa facerem; sed ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido.
如果我在别墅本身里建造,这本是可以做到的;但正如我们经常谈到的,我害怕所有者的变更。
in agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem.
无论我在领地的什么地方建造,我似乎都能做到让后代对其怀有敬畏之情。
hae meae tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt; nam habeo ne me quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam tecum.
我的这些愚蠢之举,你必须予以宽容(因为我承认确实如此);因为我没有一个人,甚至连我自己,能像对你那样大胆地倾诉。
sin tibi res, si locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte.
但是,如果这件事、地点、构想能让你满意,请阅读那项法律并寄给我。
si quid in mentem veniet quo modo eam effugere possimus, utemur.
如果我们想到有什么方法可以规避它,我们就会利用它。
§12.36.2ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum quod in Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi.
如果你给布鲁图斯写信,除非你认为不合适,请责备他,因为我跟你说过的那个原因,他不愿意留在库迈的别墅里。
cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice.
因为在我看来,他所做的事似乎再没有比这更无礼的了。
et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim cohortere et exacuas Cluatium.
如果你同意按照我们开始的方式来处理神殿的事,我希望你能鼓励并督促克鲁阿提乌斯。
nam etiam si alio loco placebit, illius nobis opera consilioque utendum puto.
因为即使我们决定在另一个地方建造,我想我们也必须利用他的协助和建议。
tu ad villam fortasse cras.
你明天大概会去别墅吧。