§12.35.1ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse.
在我最近离开你之前,我绝没有想到,在纪念碑上的花费超出法律允许范围的数额,就必须向民众缴纳等额的罚款。
quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, ἀλόγωσ fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani appellari.
这件事并不会太让我困扰,要不是不知何故,或许是不合情理地(ἀλόγωσ),我不想让它被称为除“神殿”之外的任何名字。
quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco.
但如果我们想要这样,我担心如果不改变地点,我们就无法实现这一点。
hoc quale sit, quaeso, considera.
请考虑一下这是怎么回事。
nam etsi minus urgeor meque ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili.
因为,尽管我的压力有所减轻,我自己也大致恢复了过来,但我仍然需要你的建议。
itaque te vehementer etiam atque etiam rogo magis quam a me vis aut pateris te rogari ut hanc cogitationem toto pectore amplectare.
因此,我一再恳切地请求你,甚至超出了你愿意或容许我请求你的程度,请全心全意地思考这个问题。