§12.34.1ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est) facillime possem esse ut in malis sed, quom scribas videndum mihi esse ne opprimar, ex quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me istuc venire; quod idem video tibi placere.
我在这里甚至没有西卡(因为提罗的身体好多了)也本可以过得非常轻松,考虑到我的不幸;但是,既然你写信说我必须注意不要被突袭,由此我领会到你并没有他出发的确切日期,所以我认为我到你那里去更为合适;我看这也正是你所希望的。
cras igitur in Siccae suburbano.
因此,明天我将在西卡的郊外别墅。
inde, quem ad modum suades, puto me in Ficulensi fore.
从那里,正如你所建议的,我想我将在菲库拉努姆的别墅。
§12.34.2quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus.
至于你写信给我的那些事情,既然我自己要去,我们见面再谈。
tuam quidem et in agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique dandis in ipsis litteris quas mittis benevolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice diligo.
的确,无论是在处理我们的事务中,还是在制定并向我提供建议中,在你寄来的信件里,我都无比赞赏你的善意、勤勉和睿智。
tu tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad Siccam venturus ero, certiorem me velim facias, et maxime cuius loci detractionem fieri velit.
然而,如果你与西里乌斯有什么进展,即使是在我到达西卡处的那一天,我也希望你能告诉我,特别是他希望把哪块土地排除在外。
quod enim scribis
"extremi,"
vide ne is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum.
因为,关于你所写的 "extremi," 你要注意那是否正是我们为此考虑整件事的那个地方,正如你所知道的那样。
Hirti epistulam tibi misi et recentem et benevole scriptam.
我给你寄去了希尔提乌斯的信,是最近写的,而且言辞友善。