§12.32.1Egnatius mihi scripsit.
埃格纳提乌斯给我写了信。
is si quid tecum locutus erit (commodissime enim per eum agi potest) ad me scribes, et id agendum puto.
如果他与你谈了什么(因为通过他来办理是最方便的),你就写信告诉我,而且我认为应该这样做。
nam cum Silio non video confici posse.
因为我看与西里乌斯的交涉是无法达成的。
Piliae et Atticae salutem.
替我向皮莉娅和阿提卡问好。
haec ad te mea manu.
这是我自己亲手写给你的。
vide, quaeso, quid agendum sit.
请考虑一下应该怎么做。
Publilia ad me scripsit matrem suam, †cum Publilio loqueretur†, ad me cum illo venturam et se una, si ego paterer.
普布莉莉娅写信给我说,她的母亲在†与普布莉留斯谈话时†表示,要和彼一起到我这里来,如果我允许的话,她自己也一同来。
orat multis et supplicibus verbis ut liceat et ut sibi rescribam.
她用许多哀求的话语,恳求我允许此事,并给她写回信。
res quam molesta sit vides.
你明白这件事情有多麻烦。
rescripsi mi etiam gravius esse quam tum cum illi dixissem me solum esse velle; qua re nolle me hoc tempore eam ad me venire.
我回信说,对我而言,情况甚至比当时我对她说过我想独自一人时还要严重;因此,我不希望她在这个时候到我这里来。
putabam si nihil rescripsissem illam cum matre venturam; nunc non puto.
我本以为如果我不回信,她就会和她母亲一起来;现在我不这么想了。
apparebat enim illas litteras non esse ipsius.
因为显而易见,那封信并不是她自己写的。
illud autem quod fore video ipsum volo vitare ne illae ad me veniant, et una est vitatio ut ego avolem.
但我想要避免我预见将会发生的那件事,即她们到我这里来,而唯一的避免方法就是我避开。
nollem, sed necesse est.
我本不想这样做,但这是必须的。
te hoc nunc rogo ut explores ad quam diem hic ita possim esse ut ne opprimar.
我现在请求你,去查明我能在这里待到哪一天,才不至于被她们撞个正着。
ages, ut scribis, temperate.
如你所写的那样,温和地处理此事吧。
§12.32.2Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen, si tibi non iniquum videbitur, ut sumptus huius peregrinationis quibus, si Romae esset domumque conduceret, quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes Argileti et Aventini, et cum ei proposueris, ipse velim reliqua moderere quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus sit.
我希望你向西塞罗提出这个建议,但要在你认为不失公允的前提下:即,让他把这次旅行的开支,调整到阿尔吉莱图姆和阿温丁山的租金收益之内;如果他留在罗马并租房住(他曾有此打算),他本会很容易满足于这些开支的。 当你向他提出之后,我希望你亲自协调其余的事情,即我们如何从这些租金中向他提供所必需的费用。
praestabo nec Bibulum nec Acidinum nec Messallam, quos Athenis futuros audio maiores sumptus facturos quam quod ex eis mercedibus recipietur.
我保证,我听说将在雅典的毕布路斯、阿奇迪努斯、梅萨拉,他们都不会花销超过从那些租金中所收到的款项。
itaque velim videas primum conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem solvant et quid viatici, quid instrumenti satis sit.
因此,我希望你首先查看承租人是谁、租金是多少,其次确保他们是能按期付款的人,以及旅费和装备多少才算足够。
iumento certe Athenis nihil opus est.
在雅典确实完全不需要牲口。
quibus autem in via utatur domi sunt plura quam opus erat, quod etiam tu animadvertis.
至于他在路上所要用的东西,家里的存货比需要的还要多,这一点你也注意到了。