§12.30.1quaero quod ad te scribam, sed nihil est: eadem cotidie.
我在寻找有什么可以写给你的,但什么也没有:每天都是同样的事。
quod Lentulum invisis valde gratum.
你去看望伦图鲁斯,这让我非常感激。
pueros attribue ei quot et quos videbitur.
分配给他你认为合适的人数和人选(奴隶)。
de Sili voluntate vendendi et de eo, quanti, tu vereri videris primum ne nolit, deinde ne tanti.
关于西里乌斯的出售意愿,以及关于价格,你似乎首先担心他不想卖,其次担心价格太高。
Sicca aliter; sed tibi adsentior.
西卡持不同意见;但我赞同你。
qua re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium.
因此,如他所愿,我已经给埃格纳蒂乌斯写了信。
quod Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium.
关于西里乌斯希望你与克洛狄乌斯面谈一事,你可以凭我的同意去做,这比他恳求我的事——即由我亲自给克洛狄乌斯写信——更为便利。
§12.30.2de mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere Egnatium, quod scribis te ita futurum putare.
关于卡斯特里基乌斯的奴隶,我认为由埃格纳蒂乌斯来处理是最方便的,正如你写道,你认为事情也会这样发展。
cum Ovia, quaeso, vide ut conficiatur.
至于奥维亚的事,请务必设法解决。
quoniam, ut scribis, nox erat, in hodierna epistula plura exspecto.
既然如你所写,那时已经是深夜,我在今天的信中期待能看到更多的内容。