§12.29.1Silius, ut scribis, hodie.
西里乌斯如你所写,今天会到。
cras igitur vel potius cum poteris scribes, si quid erit cum videris.
因此,明天,或者更确切地说,在你方便的时候,如果你见到他有什么情况,就请给我写信。
nec ego Brutum vito nec tamen ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem.
我并非在避开布鲁图斯,但我也并不期待从他那里得到任何遗慰;只是有些原因,让我不想在这个时候待在你们那里。
quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum et, ut nunc est, mansurae videntur.
如果这些原因依然存在,就必须向布鲁图斯寻找借口,而且从目前的情况来看,它们似乎还会持续下去。
§12.29.2de hortis, quaeso, explica.
关于庄园的事,求你给个解决办法。
caput illud est quod scis.
最关键的是你所知道的那一点。
sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum nec a vobis abesse.
接下来,我自己也需要一些处所;因为我既无法身处人群之中,也无法与你们分离。
huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius et de hac re quid tui consili sit.
对于我的这个计划,我发现没有比你们那里更合适的地方了,以及关于这件事你有什么建议。
mihi persuasum est et eo magis quod idem intellexi tibi videri me ab Oppio et Balbo valde diligi.
我确信这一点,并且因为我理解你也同样认为我深受奥皮乌斯和巴尔布斯的喜爱,我便更加确信了。
cum his communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse, si expediatur illud Faberianum; sint ne igitur auctores futuri.
请与他们沟通,说明我是多么渴望、又是为了什么原因想要这些庄园;但(告诉他们)只有在法贝里乌斯的那件事得到解决的情况下,这才是可能的;因此,问问他们是否愿意成为支持者。
si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt adducito; totum enim illud desperatum.
即使在兑现现金时必须蒙受某种损失,也请尽最大可能促成他们;因为那整件事都令人绝望。
denique intelleges ecquid inclinent ad hoc meum consilium adiuvandum.
总之,你会了解他们是否倾向于支持我的这个计划。
si quid erit, magnum est adiumentum; si minus, quacumque ratione contendamus.
如果有什么进展,那将是极大的帮助;如果没有,那我们就用尽一切办法去争取。
vel tu illud
"ἐγγήραμα,"
quem ad modum scripsisti, vel ἐντάφιον putato.
你可以像你所写的那样,把它看作是“ἐγγήραμα”,或是看作“ἐντάφιον”。
de illo Ostiensi nihil est cogitandum.
至于奥斯蒂亚的那处房产,根本不用考虑。
si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse), Damasippi experiendum est.
如果我们无法得到这处(我认为从拉米亚那里是不可能的),就必须尝试达马西普斯的那处。