§12.28.1de Silio nilo plura cognovi ex praesente Sicca quam ex litteris eius.
关于西里乌斯,我从当面见到的西卡那里得知的,并不比从他的来信中得知的更多。
scripserat enim diligenter.
因为他写得非常详尽。
si igitur tu illum conveneris, scribes ad me si quid videbitur.
因此,如果你见到了他,若有什么想法,请给我写信。
de quo putas ad me missum esse, sit missum necne nescio; dictum quidem mihi certe nihil est.
至于你认为已经派人送达我处的那件事,是否送达了我并不知道;至少确实没有人对我提起过任何事。
tu igitur, ut coepisti, et si quid ita conficies, quod equidem non arbitror fieri posse, ut illi probetur, Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis.
因此,正如你已经开始的那样,如果你能把事情办妥,使他感到满意(尽管我确实认为这是不可能做到的),如果可以的话,请让小西塞罗参与进来。
eius aliquid interest videri illius causa voluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni aestimo.
表现得像是为了他的缘故而乐意效劳,这对他来说有些重要;而对我来说,除了你所知道的那件事之外,其实毫无关系,不过那件事我是非常看重的。
§12.28.2quod me ad meam consuetudinem revocas, fuit meum quidem iam pridem rem publicam lugere, quod faciebam, sed mitius; erat enim ubi acquiescerem.
关于你劝我回到以前的习惯,哀悼国家确实很久以前就是我的本分,而我也一直在做,但那时要温和得多;因为当时我还有可以安息的地方。
nunc plane nec ego victum nec vitam illam colere possum nec in ea re quid aliis videatur mihi puto curandum; mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo.
如今显然我既无法维持那种生计,也无法过那种生活,我也不认为在这件事上我需要介意别人的看法;对我来说,我自己的良心比所有人的议论更为珍贵。
quod me ipse per litteras consolatus sum, non paenitet me quantum profecerim.
关于我通过写作自我宽慰这件事,我并不后悔我取得了多少成效。
maerorem minui, dolorem nec potui nec, si possem, vellem.
我减轻了哀伤;而痛苦我既无法减轻,即使能,我也不愿意。
§12.28.3de Triario bene interpretaris voluntatem meam.
关于特里亚里乌斯,你很好地领会了我的意图。
tu vero nihil nisi ut illi volent.
但你除了他们所期望的之外,什么也不要做。
amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo.
我敬爱已逝的他,我是他孩子们的监护人,我深爱着他的整个家庭。
de Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam accipere volet eamque †ei† solvi ut nunc solvitur, certe nihil est commodius.
关于卡斯特里基乌斯的事,如果卡斯特里基乌斯愿意接受钱款来代替奴隶,并且像现在这样支付给他,那当然是再方便不过了。
sin autem ita actum est ut ipsa mancipia abduceret, non mihi videtur esse aequum (rogas enim me ut tibi scribam quid mihi videatur); nolo enim negoti Quintum fratrem quicquam habere; quod videor mihi intellexisse tibi videri idem.
但如果是以他把奴隶本身带走的方式进行,我觉得这并不公平(因为你要求我写信告诉你我的看法);因为我不希望我弟弟昆图斯惹上任何麻烦;而这一点,我觉得我理解得没错,你也是这么想的。
Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis Aledium dicere, navigaturus videtur.
普布里利乌斯如果如你所写阿莱迪乌斯所说,是在等待昼夜平分点,那他似乎是要起航了。
mihi autem dixerat per Siciliam.
但在此之前他曾对我说要取道西西里。
utrum et quando velim scire.
我很想知道是哪一种情况以及何时。
et velim aliquando, cum erit tuum commodum, Lentulum puerum visas eique de mancipiis quae tibi videbitur attribuas.
并且我希望在你有空的时候,能去看看年幼的伦图卢斯,并从奴隶中分派你认为合适的人给他。
Piliae, Atticae salutem.
问候皮莉娅和阿提卡。