§12.27.1de Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex Sicca arbitror omnia cogniturum.
关于与西里乌斯的交易,虽然其中的条件我并非不了解,但我认为今天我仍会从西卡那里得知一切。
Cottae quod negas te nosse, ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero.
至于你说不认识的科塔的别墅,它就在西里乌斯的别墅更过去的地方,我想那座别墅你是知道的;那是一座破旧而极小的微型别墅,没有农田,除了我所寻求的那个目的之外,没有足够的空间做任何事。
sequor celebritatem.
我追求的是人烟稠密的地方。
sed si perficitur de hortis Sili, hoc est si perficis (est enim totum positum in te), nihil est scilicet quod de Cottae cogitemus.
但是,如果西里乌斯庄园的事能办成,也就是说如果你能办成(因为一切都取决于你),我们自然就没有必要去考虑科塔的别墅了。
§12.27.2de Cicerone ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tempore.
关于小西塞罗,我会按照你写的去做;时间由他自己决定。
nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis.
需要通过汇兑支付多少资金,由你来安排。
ex Aledio quod scribas si quid inveneris scribes.
关于阿莱迪乌斯的事,如果你发现有什么可写的,请写信告诉我。
et ego ex tuis animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus: eadem cotidie quae iam iamque ipsa contrita sunt.
从你的信中我注意到了,想必你也从我的信中注意到了,我们其实没有什么可写的:每天都是同样的事,这些事本身现在已经被重复得令人厌倦了。
tamen facere non possum quin cotidie ad te mittam ut tuas accipiam.
尽管如此,为了收到你的来信,我每天都忍不住派人去你那里。
§12.27.3de Bruto tamen, si quid habebis.
不过,关于布鲁图斯,如果你有什么消息的话请告诉我。
sciri enim iam puto ubi Pansam exspectet.
因为我想人们现在已经知道他在哪里等候潘萨了。
si, ut consuetudo est, in prima provincia, circiter Kal. adfuturus videtur.
如果按照惯例,是在属州的前沿,他似乎将在朔日前后到达。
vellem tardius; valde enim urbem fugio multas ob causas.
我倒希望他能晚些来,因为出于许多原因,我极力逃避城市。
itaque id ipsum dubito an excusationem aliquam ad illum parem; quod quidem video facile esse.
因此,我正在犹豫是否应该向他准备某种托辞;这件事我看得出是很容易办到的。
sed habemus satis temporis ad cogitandum.
但我们还有足够的时间考虑。
Piliae, Atticae salutem.
问候皮莉娅和阿提卡。