§12.25.1scripsit ad me diligenter Sicca de Silio seque ad te rem detulisse; quod tu idem scribis.
西卡给我写了封详尽的信,谈到西里乌斯的事,并说他已将此事转交给你;这与你写给我的情况相同。
mihi et res et condicio placet sed ita ut numerato malim quam aestimatione.
我对这处房产和条件都很满意,但有一个前提,即我宁愿支付现金,而不愿用资产估价抵债。
voluptarias enim possessiones nolet Silius; vectigalibus autem ut his possum esse contentus quae habeo, sic vix minoribus.
因为西里乌斯不会想要娱乐性房产;而至于能带来收益的资产,正如我对现有的资产感到满意一样,若比这再少,我就很难满意了。
unde ergo numerato? HS DC exprimes ab Hermogene, cum praesertim necesse erit et domi video esse HS DC. reliquae pecuniae vel usuram Silio pendemus, dum a Faberio vel cum aliquo qui Faberio debet repraesentabimus.
那么,现金从哪里来呢? 你可以从赫尔莫格尼斯那里催收六十万塞斯特尔提乌斯,尤其是因为届时必须如此,而且我看到家里也有六十万塞斯特尔提乌斯。 至于其余的款项,在从法贝里乌斯或欠法贝里乌斯债的人那里变现之前,我们甚至可以先向西里乌斯支付利息。
erit etiam aliquid alicunde.
从其他地方也会有一些收入。
sed totam rem tu gubernabis.
不过,整件事还要由你来掌舵。
§12.25.2Drusianis vero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati.
事实上,比起德鲁苏斯的庭园,我更偏爱这里,两者根本无法相提并论。
mihi crede, una me causa movet in qua scio me τετυφῶσθαι.
相信我,推动我的只有一个原因,在这件事上,我知道自己执迷不悟。
sed, ut facis, obsequere huic errori meo.
但是,正如你一贯所做的那样,迁就我这个错误吧。
nam quod scribis
"ἐγγήραμα,"
actum iam de isto est; alia magis quaero.
因为至于你信里写的“晚年的慰藉”,那件事已经过去了;我更在追求别的东西。