§12.24.1bene fecit A. Silius qui transegerit.
奥路斯·西里乌斯把事情办妥了,这很好。
neque enim ei deesse volebam et quid possem timebam.
因为我既不想让他失望,又担心自己的能力。
de Ovia confice, ut scribis.
关于奥维娅的事,正如你所写的,去办妥吧。
de Cicerone tempus esse iam videtur; sed quaero, quod illi opus erit, Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad modum et quando placeat velim consideres.
关于小西塞罗,现在似乎是时候了;但我只想知道,他所需的花销是否可以在雅典通过汇兑解决,还是必须由他自己随身携带。 对于整件事,我希望你考虑一下如何以及何时办理最为妥当。
Publilius iturusne sit in Africam et quando ex Aledio scire poteris.
普布利里乌斯是否要去非洲以及何时去,你可以从阿莱迪乌斯那里打听到。
quaeras et ad me scribas velim.
我希望你能打听一下并写信告诉我。
§12.24.2et ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias P. Crassus Venuleiae filius vivone P. Crasso consulari patre suo mortuus sit, ut ego meminisse videor, an postea.
为了回到我的闲白上来,我希望你能告诉我,温努莱娅之子普布利乌斯·克拉苏是否是在他任过执政官的父亲普布利乌斯·克拉苏在世时去世的(正如我似乎记得的那样),还是在之后。
item quaero de Regillo Lepidi filio rectene meminerim patre vivo mortuum.
同样,关于雷皮杜斯之子雷吉鲁斯,我也想知道自己是否记对了他是在父亲在世时去世的。
§12.24.3Cispiana explicabis itemque Preciana.
请解决掉基斯皮乌斯的债务,普雷基乌斯的债务也是如此。
de Attica optime.
关于阿提卡,真是极好的消息。
et ei salutem dices et Piliae.
请代我向她和皮莉亚问好。