Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §12.23.1-12.23.3

哀悼图丽娅与纪念堂选址

第 295 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗在向阿提库斯吐露失去女儿图丽娅的深切悲痛的同时,请求他调查一些历史文献,并继续讨论为女儿建造纪念堂而购买别墅庄园的细节。

§12.23.1putaram te aliquid novi, quod eius modi fuerat initium litterarum, "quamvis non curarem quid in Hispania fieret," tamen te scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti ut de foro et de curia.
我原本以为你会写些什么新消息,因为你来信的开头是这样的:“虽然我不在乎西班牙发生了什么”;然而,你显然是在给我的信中回复,就好像是关于广场和元老院的事。
sed domus est, ut ais, forum.
但是,如你所说,“家就是广场”。
quid ipsa domo mihi opus est carenti foro? occidimus, occidimus Attice, iam pridem nos quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus.
对于失去广场的我来说,家本身对我有什么用呢? 我们毁灭了,我们毁灭了,阿提库斯,其实早就如此,但直到现在我们才承认,在我们失去了唯一牵绊着我们的东西之后。
itaque solitudinem sequor et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu quidem.
因此我寻求孤独,然而,如果有任何事情把我带到你那里,我会尽力争取,如果我能以某种方式做到(而我是能做到的),使得除你之外没有其他人察觉到我的悲伤,如果可能的话,甚至连你也不。
atque etiam illa causa est non veniendi.
而且,这也是不来的原因。
meministi quid ex te Aledius quaesierit.
你还记得阿莱迪乌斯向你询问了什么。
qui etiam nunc molesti sunt, quid existimas, si venero?
他们现在就已经如此烦人,如果我去了,你认为会怎样?
§12.23.2de Terentia ita cura ut scribis meque hac ad maximas aegritudines accessione non maxima libera.
关于泰伦提娅,请照你所写的去办理,并让我从这对我最大痛苦的、虽非最大的附加烦恼中解脱出来。
et ut scias me ita dolere ut non iaceam, quibus consulibus Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo annali.
为了让你知道,我的悲伤并没有让我一蹶不振,在你的《编年史》中写着卡尔内阿德斯和那个使团是在哪些执政官在任时来到罗马的。
haec nunc quaero quae causa fuerit (de Oropo, opinor, sed certum nescio) et, si ita est, quae controversiae.
我现在想知道原因是什么(我认为是关于奥罗普斯,但我不能确定),如果是这样,有哪些争端。
praeterea, qui eo tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis, qui etiam Athenis πολιτικοὶ fuerint inlustres.
此外,当时谁是著名的一流埃庇米修斯派(埃庇古罗派)哲学家并在雅典主管“学园”(花园),以及当时在雅典有哪些杰出的政治家。
quae etiam ex Apollodori puto posse inveniri.
我认为这些也可以从阿波罗多洛斯的著作中找到。
§12.23.3de Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido.
关于阿提卡,这令人担忧,但既然是轻微的,我相信她会好起来。
de Gamala dubium non mihi erat.
关于加马拉,我本没有怀疑。
unde enim tam felix Ligus pater? nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant quae volo, levari non possum? de Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram et, ut opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti bene emitur quod necesse est.
因为父亲利古斯怎么会如此幸运呢? 至于我,我又该说什么呢? 即使我所期盼的一切都降临在我身上,我也无法得到宽慰。 关于德鲁苏斯的别墅庄园,你开价多少,我也听说过这个价格,而且我想我昨天已经写信告诉你了;但是,无论开价多少,必需之物总是买得值。
mihi, quoquo modo tu existimas scio enim ego ipse quid de me existimem), levatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti.
对我来说,无论你怎么认为(因为我自己知道我怎么看待自己),这即使不能减轻痛苦,也算是一种对尽职守义务的宽慰。
ad Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta.
我给西卡写了信,因为他和卢基乌斯·科塔关系亲密。
si nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam satis.
如果第伯河对岸的地产无法谈妥,科塔在奥斯蒂亚境内一处非常热闹的地方有一小块地,虽极狭窄,但对于这件事情来说,甚至绰绰有余。
id velim cogites.
我希望你考虑一下。
nec tamen ista pretia hortorum pertimueris.
然而,你不用害怕那些庄园的价格。
nec mihi iam argento nec veste opus est nec quibusdam amoenis locis; hoc opus est.
我现在既不需要银器,也不需要衣服,更不需要某些优美的游玩之地;我需要的是这个。
video etiam a quibus adiuvari possim.
我也看到了有谁可以帮助我。
sed loquere cum Silio; nihil enim est melius.
但请与西里乌斯面谈,因为没有比这更好的了。
mandavi etiam Siccae.
我也委托了西卡。
rescripsit constitutum se cum eo habere.
他回信说他已经和西里乌斯定好了会面。
scribet igitur ad me quid egerit, et tu videbis.
因此他会写信告诉我他办得怎么样,你也请留心。

词汇与语法注释

  1. 12.23.1carenti foro — carenti 是现在分词 carens(缺乏,失去)的与格,修饰 mihi(“对于失去……的我”)。foro 是由 careo 支配的夺格。
  2. 12.23.2hac ad maximas aegritudines accessione non maxima — accessione 是由命令句 libera(释放)所要求的夺格,意为“从这对我最大痛苦的、虽非最大的附加烦恼中(解放)”。
  3. 12.23.2ut scias me ita dolere ut non iaceam — 第一个 ut 引导目的从句(“为了让你知道”),第二个 ut 与 ita 相关联引导结果从句(“以至于我并不一蹶不振/倒下”)。
  4. 12.23.3quanti quanti bene emitur quod necesse est — quanti quanti 是表示无规定价值的属格,意为“无论价格多少”。bene emitur 指的是“必需之物(即使价格高昂)也是买得值的”。
  5. 12.23.3quod utitur L. Cotta — quod 是表示原因的连词(“因为”)。utor 支配夺格(L. Cotta),在此处表示“与……亲密交往、关系好”。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §12.23.1-12.23.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:12.23.1-12.23.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。