Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §12.21.1-12.21.5

对布鲁图斯的批评与拒绝重返公共生活

第 293 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗严厉批评了布鲁图斯来信中的误解与冷漠,随后讨论了购买别墅、对泰伦提娅的义务以及账目结算事宜,并请求阿提库斯不要在自己处于悲痛时强拉他重返公共生活。

§12.21.1legi Bruti epistulam eamque tibi remisi sane non prudenter rescriptum ad ea quae requisieras.
我读了布鲁图斯的来信,并将它退还给你;对于你所询问的事,他的回信实在不够明智。
sed ipse viderit.
但让他自己去考虑吧。
quamquam illud turpiter ignorat. Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse quam omnes ante dixerant praeter Caesarem et, cum ipsius Caesaris tam severa fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, Servili, Lucullorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Volcaci, Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, M'. Glabrionis, etiam Silani, Murenae designatorum consulum.
不过他在这一点上无知得令人羞耻:他以为是卡托首先发表了关于惩罚的意见,而在卡托之前,除了凯撒,所有人其实都已经发表过了;而且,尽管凯撒本人当时是以法务官的身份发言,他的意见已是如此严厉,布鲁图斯却以为那些前执政官们的意见更为温和——即卡图路斯、塞耳维里乌斯、卢库鲁斯兄弟、库里奥、托尔夸图斯、雷必达、盖利乌斯、沃尔卡基乌斯、菲古鲁斯、科塔、卢基乌斯·凯撒、盖乌斯·皮索、马尼乌斯·格拉布里奥,甚至还有候任执政官西拉努斯和穆雷纳的意见。
cur ego in sententiam Catonis? quia verbis luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat.
那我为什么赞成卡托的提案呢? 因为他用更明晰、更丰富的词句概括了同样的事情。
me autem hic laudat quod rettulerim, non quod patefecerim, quod cohortatus sim, quod denique ante quam consulerem ipse iudicaverim.
然而,他在这里称赞我,是因为我提交了议案,而不是因为我揭露了阴谋,不是因为我鼓舞了众人,也不是因为我在咨询元老院之前自己作出了决议。
quae omnia quia Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est facta discessio.
正因为卡托用赞美将这一切捧到了天上,并认为应该完整记录下来,所以元老院才对他的提案进行了投票表决。
hic autem se etiam tribuere multum mi putat quod scripserit "optimum consulem.
然而,他甚至还以为自己写下“卓越的执政官”是给了我极大的恩惠。
" quis enim ieiunius dixit inimicus? ad cetera vero tibi quem ad modum rescripsit! tantum rogat de senatus consulto ut corrigas.
实际上,哪一个敌人说话会比这更冷漠呢? 至于其他方面,他给你的回信又是怎样的啊! 他只要求你修改元老院的决议。
hoc quidem fecisset, etiam si a librano admonitus esset.
这件事即使是由抄写员提醒,他本来也是会做的。
sed haec iterum ipse viderit.
但这些事,还是让他自己去考虑吧。
§12.21.2de hortis quoniam probas, effice aliquid.
关于别墅庄园,既然你赞成,就请促成此事。
rationes meas nosti.
你了解我的财务状况。
si vero etiam a Faberio aliquid recedit nihil negoti est.
如果真的能从法贝里乌斯那里收回一些款项,那就毫无困难。
sed etiam sine eo posse videor contendere.
但即使没有它,我觉得我也能努力争取购买。
venales certe sunt Drusi, fortasse etiam Lamiani et Cassiani.
德鲁苏斯的庄园肯定在出售,也许拉米亚和卡西乌斯的也是。
sed coram.
但我们见面再谈。
§12.21.3de Terentia non possum commodius scribere quam tu scribis.
关于泰伦提娅,我写得无法比你写得更妥当。
officium sit nobis antiquissimum.
让我们把履行义务放在首位。
si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei paenitere.
如果我们有什么失算,我宁愿在对她的事情上感到后悔,也不愿在对自己身上感到后悔。
§12.21.4Oviae C. Lolli curanda sunt HS C. negat Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio.
必须支付给盖乌斯·洛利乌斯的妻子奥维亚十万塞斯特尔蒂斯。 埃罗斯说没有我他办不成,我想是因为必须接受并给付某种财产估价。
vellem tibi dixisset.
我真希望他当时告诉了你。
si enim res est ut mihi scripsit parata nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit.
因为如果事情真像他写信给我的那样已经准备就绪,且他在这件事本身上没有撒谎,那么通过你是完全可以办妥的。
id cognoscas et conficias velim.
我希望你查明并办妥此事。
§12.21.5quod me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam.
你把我召回广场,就是把我召回到我即使在顺境时也躲避的地方。
quid enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis quos animo aequo videre non possum? quod autem a me homines postulare scribis ut Romae sim neque mihi ut absim concedere †aut quatenus† eos mihi concedere, iam pridem scito esse, cum unum te pluris quam omnis illos putem.
因为,在没有法庭、没有元老院,且那些我无法以平静心态面对的人频频闯入眼帘的情况下,广场对我还有什么意义呢? 至于你写信说人们要求我在罗马,不准我离开,或者†在何种程度上†允许我离开,你早就该知道,既然我器重你胜过他们所有人,这件事情就已经决定了。
ne me quidem contemno meoque iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum.
我也并不轻视自己,与所有其他人的判断相比,我更愿意坚持自己的判断。
neque tamen progredior longius quam mihi doctissimi homines concedunt; quorum scripta omnia quaecumque sunt in eam sententiam non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit.
然而,我并没有越过那些最博学的人所允许的界限;关于这个主题,他们所有的著作,无论是什么,我不仅读了——这本身就是一个坚强的病人接受药物治疗的表现——而且还移植到了我自己的著作中,这绝不是一个被击垮和破碎的心灵所能做出的事。
ab his me remediis noli in istam turbam vocare, ne recidam.
请不要把我从这些治疗方法中召回到那个人群中去,免得我旧病复发。

词汇与语法注释

  1. 12.21.1sane non prudenter rescriptum — 使用了省略 `[esse]` 的非人称完成时被动分词中性单数的形式(即宾格加不定式结构),意为“回信写得实在很不明智”。这表达了西塞罗对布鲁图斯回信方式的不满。
  2. 12.21.1cur ego in sententiam Catonis? — 书信体中典型的省略表达,省略了动词(可能是 `discessi`“投票赞成”或 `ivi`“走向”)。
  3. 12.21.3illius malo me quam mei paenitere — 非人称动词 `paenitet`(后悔)要求将后悔的人置于宾格(`me`),将后悔的对象置于属格(`illius` 和 `mei`)。句意为“我宁愿在对待她(过于慷慨)的事情上感到后悔,也不愿在对待自己(过于吝啬)的事情上感到后悔”。
  4. 12.21.5quid enim mihi foro sine iudiciis — 省略了存在动词(`est` 或 `sit`)。这也可以被理解为惯用语 `quid mihi cum foro [est]`(我与广场何干)的变体。它强调了对西塞罗而言,功能失调的广场是毫无价值的。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §12.21.1-12.21.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:12.21.1-12.21.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。