§12.20.1nondum videris perspicere quam me nec Antonius commovent nec quicquam iam eius modi possit commovere.
\n你似乎还没有看清,无论是安东尼,还是如今任何此类事情,都不能动摇我。
de Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie.
至于泰伦提娅,我已在昨天寄出的信中写信告诉过你了。
quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam graviter dolere, possumne magis quam quom totos dies consumo in litteris? quod etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa facio, tamen si mihi minus proficio simulationi certe facio satis.
关于你劝我(并且写信说其他人也如此期盼)去掩饰我如此沉重的悲痛,难道我还能比整天沉浸在写作与阅读中更好地掩饰吗? 虽然我做这件事并不是为了掩饰,而更是为了宽慰和治愈自己的心灵,但即使对我自己没有什么成效,至少在表面装扮上是做足了。
§12.20.2minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas quas pridie dederam.
\n\n我给你的信写得比较简短,是因为我正等待着你对我前一天发出的信的回信。
exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam de Terentia.
其实,我尤其在等待关于纪念堂的消息,当然也有一些关于泰伦提娅的。
velim me facias certiorem proximis litteris Cn. Caepio Serviliae Claudi pater vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia vivone C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo.
我希望你在下一封信中告诉我,克劳狄乌斯的妻子塞耳维里娅的父亲格奈乌斯·凯皮奥是在他父亲在世时因海难去世的,还是在他父亲去世之后;同样,鲁提里娅是在她儿子盖乌斯·科塔在世时去世的,还是在她儿子去世之后。
pertinent ad eum librum quem de luctu minuendo scripsimus.
这些细节与我写的关于减轻悲痛的那本书有关。