Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §12.19.1-12.19.4

为图丽娅纪念堂购置花园的设想与私务处理

第 291 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗考虑在台伯河对岸购买花园以建造图丽娅的纪念堂,以确保其在未来的所有权变更中仍能保持神圣。同时,他请求阿提库斯协助处理各种私事,包括与泰伦提娅的谈判和其子西塞罗的利益。

§12.19.1est hic quidem locus amoenus et in mari ipso qui et Antio et Circeiis aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni mutatione dominorum, quae innumerabiles fieri possunt in infinita posteritate, si modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit.
这里的确是一个美丽的地方,紧邻大海,从安提乌姆和奇尔凯伊都可以望见;但我们必须想出一个办法,使得在无限的后代中,即便发生无数次所有者的变更(只要这些建筑能屹立不倒),那地方也能像被神圣化了一样保留下来。
equidem iam nihil egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum.
就我而言,我现在已经完全不需要什么收益,只要很少的东西就能满足。
cogito interdum trans Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime: nihil enim video quod tam celebre esse possit.
我有时考虑在台伯河对岸置办一些花园,而且最主要的正是出于这个原因:因为我看不出有任何地方能如此频繁地有人造访。
sed quos, coram videbimus, ita tamen ut hac aestate fanum absolutum sit.
但具体是哪几处,我们面谈时再看,不过要保证这个夏天把纪念堂完工。
tu tamen cum Apella Chio confice de columnis.
然而,你还是要和基奥斯人阿佩莱斯把柱子的事敲定。
§12.19.2de Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quod de iudicatu meo.
关于科克尤斯和里博,你所写的我都赞同,尤其是关于我的审判役的事。
de sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis, non multum operae velim ponere.
关于担保,如果你了解到了什么,并且我也想知道科尔尼菲基乌斯的代理人们怎么说,不过既然你这么忙,我不希望你在那件事上花费太多精力。
de Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse ne perturbarer.
关于安东尼,巴尔布斯也和奥皮乌斯一起写信给我,说你不希望我受到惊扰。
illis egi gratias.
我向他们表示了感谢。
te tamen, ut iam ante ad te scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri.
然而,正如我之前写给你的一样,我希望你知道,我既没有因那个消息而受到惊扰,今后也不会因任何消息而受到惊扰。
§12.19.3Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies.
如果潘萨今天像你所想的那样出发了,此后就请开始写信告诉我你对布鲁图抵达的预测,也就是说,大约在什么日子。
id, si scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere.
如果你知道了现在他在哪里,你很容易就能通过推测得知。
§12.19.4quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium.
至于你为了泰伦提娅的事写给提罗的话,我恳求你,我的阿提库斯,把这整件事都承担起来。
vides et officium agi meum quoddam cui tu es conscius et, ut non nulli putant, Ciceronis rem.
你明白,这既涉及我自己的某项你所熟知的义务,而且正如一些人所认为的那样,也涉及西塞罗的利益。
me quidem id multo magis movet quod mihi est et sanctius et antiquius, praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.
对我而言,那件对我来说更神圣、更重要的事情更能打动我,尤其是因为我认为这另一件事既不会是真诚的,也不会是持久的。

词汇与语法注释

  1. 12.19.1illud quasi consecratum — 代词 "illud"(中性单数)并非指代前文的阳性名词 "locus",而是指西塞罗计划为亡女图丽娅建造的“纪念堂(fanum)”(中性名词),或泛指“那个地方/财产”。
  2. 12.19.1tam celebre — 形容词 "celeber" 的中性单数形式。在这里它不是通常的“著名的”之意,而是指“有许多人造访的”、“繁华的”。西塞罗希望将纪念堂建在一个高度可见、人流密集的地方,以便尽可能多的人能看到对他女儿的纪念。
  3. 12.19.2de iudicatu meo — "iudicatus" 指“裁判官/审判员的职责或职务”。这是指阿提库斯关于西塞罗在一桩私法诉讼中被任命为审判员(iudex)的来信汇报。
  4. 12.19.4antiquius — 形容词 "antiquus"(古老的)的比较级中性单数形式。由“更古老的”引申为“更重要的”、“更优先的”。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §12.19.1-12.19.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:12.19.1-12.19.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。