§12.2.1hic rumores tamen Murcum perisse naufragio, Asinium delatum vivum in manus militum, L navis delatas uticam reflatu hoc, Pompeium non comparere nec in Balearibus omnino fuisse, ut Paciaecus adfirmat.
然而,此地有传闻说,穆尔库斯在海难中丧生,阿西尼乌斯被活捉送入士兵之手,五十艘船因这次逆风而被卷到了乌提卡,庞培没有露面,也根本没有去过巴利阿里群岛,正如帕基埃库斯所断言的那样。
sed auctor nullius rei quisquam.
但是,任何事都没有确凿的消息来源。
habes quae, dum tu abes, locuti sint.
这就是你在外期间人们所谈论的内容。
ludi interea Praeneste.
与此同时,普莱内斯特正在举行竞技会。
ibi Hirtius et isti omnes.
希尔提乌斯和那帮人都在那里。
§12.2.2et quidem ludi dies viii.
而且竞技会居然长达八天。
quae cenae, quae deliciae! res interea fortasse transacta est.
那是怎样的晚宴,怎样的奢华啊! 与此同时,事情或许已经了结。
o miros homines! at Balbus aedificat; τί γὰρ αὐτῷ μέλει;
哦,真是些不可思议的人! 但是巴尔布斯正在建房子;因为这与他何干(τί γὰρ αὐτῷ μέλει;)?
verum si quaeris, homini non recta sed voluptaria quaerenti nonne βεβίωται? tu interea dormis.
然而,如果你问起,对于一个不追求正确而追求享乐的人来说,难道人生不就已经算是充实度过了吗(βεβίωται)? 而你,在此期间却在睡觉。
iam explicandum est πρόβλημα, si quid acturus es.
如果你打算采取任何行动,现在就必须解决这个难题(πρόβλημα)。
si quaeris quid putem, ego fructum puto.
如果你问我怎么想,我认为这就是“享受”。
sed quid multa? iam te videbo et quidem, ut spero, de via recta ad me.
但何必多言? 我很快就会见到你,而且我希望,你一结束旅程就直接到我这里来。
simul enim et diem Tyrannioni constituemus et si quid aliud.
因为届时我们将一起为蒂拉尼翁约定日子,还有其他什么事情也是如此。