§12.1.1undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa ante lucem atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem; v Kalend. igitur ad constitutum.
在我与你分别的第十一天,我在黎明前离开别墅时匆匆写下了这封简短的信。 那天我打算在阿纳尼亚的别墅逗留,第二天在图斯库鲁姆的别墅,并在那里停留一天;因此,在卡兰德斯前五天,我会前往约定的地点。
atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum Atticae possim currere! quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque Piliae.
但愿我能立刻奔向我的图丽娅的怀抱,去亲吻阿提卡! 请务必写信告诉我这件事本身,以便我在图斯库鲁姆停留时,能知道她正在唠叨些什么,或者如果她在乡下,她给你写了些什么;在此期间,你要么写信向她问候,要么代为传达,对皮莉娅也是如此。
et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me si quid habebis.
然而,即使我们马上就要见面,如果你有什么消息,也请写信给我。
§12.1.2cum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me venit cum epistula tua tabellarius;
当我正折叠这封信时,一个走夜路的邮差带着你的信来到了我这里。
qua lecta de Atticae febricula scilicet valde dolui.
读完信后,我自然为阿提卡的发烧深感难过。
reliqua quae exspectabam ex tuis litteris cognovi omnia;
我所期待的其他事情,都从你的信中全部得知了。
sed quod scribis
"igniculum matutinum γεροντικόν,"
γεροντικώτερον est memoriola vacillare.
但是,关于你写的“早晨生一小团火是老人气的(γεροντικόν)”,其实微末的记忆力发生动摇更显得老人气(γεροντικώτερον)。
ego enim iiii Kal. Axio dederam, tibi iii, Quinto quo die venissem, id est v Kal.
因为我曾在卡兰德斯前四天给阿克西乌斯,前三天给你,而给昆图斯的是我到达的那天,也就是前五天。
Hoc igitur habebis, novi nihil.
因此,情况就是这样,没有新消息。
quid ergo opus erat epistula? quid, cum coram sumus et garrimus quicquid in buccam? est profecto quiddam λέσχη, quae habet, etiam si nihil subest, conlocutione ipsa suavitatem.
那么,为什么还需要写信呢? 真的,当我们面对面,把嘴边想到的任何话都胡乱唠叨出来时,又为什么需要呢? 实际上,闲聊(λέσχη)这回事,即使没有任何实际内容,仅凭谈话本身就有一种令人愉悦的甜蜜。