§12.10.1male me hercule de Athamante.
凭赫拉克勒斯起誓,阿塔马斯的事真是太不幸了。
tuus autem dolor humanus is quidem sed magno opere moderandus.
然而,你的悲痛虽然确实是人之常情,但必须加以极大的克制。
consolationum autem multae viae sed illa rectissima: impetret ratio quod dies impetratura est.
慰藉的途径固然很多,但那一条是最正确的:让理性去争取时间终将争取到的东西。
Alexin vero curemus, imaginem Tironis, quem aegrum Romam remisi, et, si quid habet collis ἐπιδήμιον, ad me cum †testamento† transferamus.
不过,让我们照顾好亚历克西斯吧,他是提罗的翻版——我已因提罗生病而将他送回了罗马——并且,如果那座山丘有什么流行病的话,我们就把他连同†遗嘱†一起转移到我这里来。
tota domus vacat superior, ut scis.
正如你所知,上面的整层房子都空着。
hoc puto valde ad rem pertinere.
我认为这非常有帮助。