§12.12.1de dote tanto magis perpurga.
关于嫁妆,你要更加彻底地解决。
Balbi regia condicio est delegandi.
巴尔布斯关于转让债务的条件简直是王侯般的。
quoquo modo confice.
无论用什么方法,请予以解决。
turpe est rem impeditam iacere.
这件事处于受阻状态而搁置在那里是令人羞耻的。
Insula Arpinas habere potest germanam ἀποθέωσιν; sed vereor ne minorem τιμὴν habere videatur ἐκτοπισμόσ.
阿尔皮努姆的岛屿可以获得真正的神格化(ἀποθέωσιν);但我担心,它的偏远(ἐκτοπισμός)会使它显得得到的意(τιμὴν)较少。
est igitur animus in hortis; quos tamen inspiciam cum venero.
因此,我的心意在那些园林上;不过,等我去了之后会去视察它们。
§12.12.2de Epicuro, ut voles; etsi μεθαρμόσομαι.
关于伊壁鸠鲁,如你所愿;虽然我打算进行修改(μεθαρμόσομαι)。
in posterum genus hoc personarum.
今后,这种人物(将留到以后)。
incredibile est quam ea quidam requirant.
某些人是多么渴求这些,真是令人难以置信。
ad antiquos igitur; ἀνεμέσητον γάρ.
因此,转向古代人吧;因为这样不会招致非议(ἀνεμέσητον)。
nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen exspecto.
我没有什么可写给你的,但尽管如此,我已决定每天派人去,以引出你的来信,倒不是我从中期待着什么,但不知怎的,我还是在期待着。
qua re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque cura.
因此,无论你是有什么话写,还是无话可写,总归写点什么吧,并保重身体。