§11.25.1facile adsentior tuis litteris quibus exponis pluribus verbis nullum consistere consilium quo a te possim iuvari.
我完全赞同你的信,你在信中详尽地阐明,没有任何办法能让你帮助到我。
consolatio certe nulla est quae levare possit dolorem meum.
确实没有任何慰藉能减轻我的痛苦。
nihil est enim contractum casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus iis erroribus et miseriis et animi et corporis quibus proximi utinam mederi maluissent! quam ob rem quoniam neque consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a te posthac; tantum velim ne intermittas, scribas ad me quicquid veniet tibi in mentem cum habebis cui des et dum erit ad quem des;
因为没有任何事情是偶然发生的(因为那样的话还是可以忍受的),相反,由于我们在精神和肉体上的那些错误和痛苦,我们自己招致了一切。 要是我们身边的人当初更愿意医治这些就好了! 因此,既然无论是你的建议还是任何人的慰藉,都没有给我显露任何希望,我以后便不再向你寻求这些了;我只希望你不要中断,只要你有可以托付的使者,且只要还有可以寄达的人(我还活着),就把你脑海中浮现的一切都写信告诉我。
quod longum non erit.
这不会持续太久。
§11.25.2illum discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt.
有不确切的传言说他已离开亚历山大,这消息源自苏尔皮基乌斯的信,随后所有的使者都证实了这一点。
quod verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim nescio.
这到底是真是假,因为与我毫无关系,我不知道自己更希望是哪一个。
§11.25.3quod ad te iam pridem de testamento scripsi, apud †epistulas velim ut possim adversas.
关于我早就写信向你提及的遗嘱之事,†我希望在手纸的事情上能予以应对†。
† ego huius miserrimae †facultate† confectus conflictor.
我被这个最可怜的女儿的†财产(窘境)†折磨得疲惫不堪。
nihil umquam simile atum puto.
我认为世上从未发生过类似的事情。
quoi si qua re consulere aliquid possum, cupi a te admoneri.
如果我在某方面能为她提供哪怕一点点帮助,我极切地希望得到你的指点。
video eandem esse difficultatem quam in consilio dando ante.
我知道这和以前给出建议时存在着同样的困难。
tamen hoc me magis sollicitat quam omnia.
然而,这件事比一切都更让我焦虑。
in pensione secunda caeci fuimus.
在第二期(嫁妆)付款中,我们真是盲目。
aliud mallem; sed praeteriit.
我本希望有别的选择,但事情已经过去了。
te oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex supellectile, des operam.
我求你,在这绝望的境地中,如果有什么可以从银器和足够多的家具中收集并存放在安全地方的,请尽力去办。
iam enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore condicio pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura.
因为现在在我看来,结局已经临近,不会有任何和平的条件,而且现存的一切即使没有敌人也会灭亡。
haec etiam, si videbitur, cum Terentia loquere opportune.
如果可行的话,你也请在合适的时候与泰伦提娅谈谈这些事。
non queo omnia scribere.
我无法写下所有的事情。
vale.
再会。
iii Non. Quintil.
七月五日。