§11.3.1quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit.
此处的近况,你尽可从送信人那里获悉。
quem diutius tenui quia cotidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid vellem.
我把他多留了些日子,因为我们每天都在期待一些新的消息;然而,即使是现在,除了你希望得到回复的那件事——即关于我在七月一日有何意愿之外,也没有其他任何派遣他的理由。
utrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum exitu ista quam scribis abruptio.
这两件事都很棘手:在这般艰难的时刻拿如此巨款去冒险,以及在局势不详的关头发生你所写的那种决裂。
qua re ut alia sic hoc vel maxime tuae curae benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati; cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute nostra fortunisque deliberavissem.
因此,正如其他事情一样,这件事我也尤其托付给你的照料与好意,以及她的主意与意愿;如果我以前是与你当面,而不是通过信件来商讨我们的安全与财产,我本可以为那个可怜的女儿做更好的打算。
§11.3.2quod negas praecipuum mihi ullum in communibus incommodis impendere, etsi ista res non nihil habet consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima esse et me facillime vitare potuisse.
至于你所说在共同的不幸中我并未面临任何独特的困境,虽然这话含有不小的安慰,但依然有许多独特的痛苦,你必定也看得出它们既极沉重,又是我本可极轻易避免的。
ea tamen erunt minora si, ut adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur.
然而,如果它们像迄今为止那样,通过你的经手与勤勉得以减轻,它们也会变得微不足道。
§11.3.3pecunia apud Egnatium est.
资金在埃格纳提乌斯那里。
sit a me ut est.
对我而言,就让它保持原样吧。
neque enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime opus sit; etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori fore.
因为目前正在进行的这些事似乎不可能持久,以至于我现在就能知道最需要什么;尽管我一无所有,因为与我们在一起的那个人也处于困境之中;我们曾借给他巨款,以为在我们的局势稳定之后,这件事也会给我们带来荣誉。
tu ut antea fecisti, velim si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me existimes ipse conficias.
就像你以前所做的那样,如果你认为有什么需要我写信给人的地方,我希望你亲自代笔。
tuis salutem dic.
向你的家人问好。
cura ut valeas.
保重身体。
in primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de qua scis me miserrimum esse.
尤其是,正如你所写的,务必多方照料和防范,不让那个你知道我因她而极其痛苦的她缺少任何东西。
Idibus Iuniis ex castris.
六月十三日,于军营。