§11.2.1litteras tuas accepi pr. Non. Febr. eoque ipso die ex testamento crevi hereditatem.
我在二月诺奈的前一天(2月4日)收到了你的来信,并在当天根据遗嘱正式声明接受了继承。
ex multis meis miserrimis curis est una levata si, ut scribis, ista hereditas fidem et famam meam tueri potest; quam quidem intellego te etiam sine hereditate tuis opibus defensurum fuisse.
在我许多极度痛苦的忧虑中,如果正如你所写,那笔遗产能够维护我的信用和名誉,那么其中一项忧虑就减轻了;我确实明白,即使没有这笔遗产,你也会用你自己的资财来捍卫它的。
§11.2.2de dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam rem suscipias et illam miseram mea culpa et neglegentia tueare meis opibus si quae sunt, tuis quibus tibi molestum non erit facultatibus.
关于你信中所写的嫁妆一事,我凭着所有的神明请求你,承担起这整件事,用我的资产(如果还有的话)以及你那不会对你造成负担的资产,来保护那个因我的过错和疏忽而陷入悲惨境地的可怜女子。
quoi quidem deesse omnia, quod scribis, obsecro te, noli pati.
你写道她缺乏一切,我恳求你,千万不要容许这种情况发生。
in quos enim sumptus abeunt fructus praediorum? iam illa HS L_X_ quae scribis nemo mihi umquam dixit ex dote esse detracta; numquam enim essem passus.
因为,田产的收益究竟都用到什么开支上去了? 至于你所写的关于那六万塞斯特尔提乌斯,从未有人对我说过这是从嫁妆中扣除的;因为我绝不会容许这种事发生。
sed haec minima est ex iis iniuriis quas accepi; de quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor.
但这只是我所遭受的诸多伤害中最微不足道的一个;关于这些伤害,痛苦和泪水阻碍着我,使我无法写信向你诉说。
ex ea pecunia quae fuit in Asia partem dimidiam fere exegi.
至于在亚细亚的那笔资金,我已收回了大约一半。
§11.2.3tutius videbatur fore ibi ubi est quam apud publicanos.
把钱留在原处似乎比放在税吏那里更安全。
quod me hortaris ut firmo sim animo, vellem posses aliquid adferre quam ob rem id facere possem.
至于你勉励我要坚强,我倒希望你能提出一些能让我做到这一点的理由。
sed si ad ceteras miserias accessit etiam id quod mihi Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de domo, quis me miserior uno iam fuit? oro, obsecro, ignosce.
但是,如果除了其他种种不幸之外,又加上了克里西波斯告诉我正在筹划的关于房子的事(你对此什么也没透露),那么现在还有谁比我独自一人更悲惨呢? 我请求、我恳求,原谅我吧。
non possum plura scribere.
我无法写得更多了。
quanto maerore urgear profecto vides.
你肯定能看到我是被多么巨大的悲伤所压迫。
quod si mihi commune cum ceteris esset qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et eo tolerabilior esset.
如果这对我来说与那些似乎处于同样处境的其他人是共同的,那么我的过错看起来就会轻一些,因而也会更容易忍受。
nunc nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si modo etiam nunc effici potest ut ne qua singulari adficiar calamitate et iniuria.
现在没有什么可以安慰我的,除非你采取了什么行动,如果现在还能设法不让我遭受任何独特的灾难和不公的话。
§11.2.4tardius ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non fuit.
我把信使派回给你迟了,因为没有机会派遣。
a tuis et nummorum accepi HS L_X_X_ et vestimentorum quod opus fuit.
我从你的家人那里收到了七万塞斯特尔提乌斯的现金,以及所需的衣物。
quibus tibi videbitur velim des litteras meo nomine.
请你以我的名义,写信给你认为合适的人。
nosti meos familiaris.
你了解我的亲友。
si signum requirent aut manum, dices me propter custodias ea vitasse.
如果他们要求印章或手迹,你就说我是因为有监视而避免了使用它们。