§11.20.1xvii K. Septembris venerat die xxviii Seleucea Pieria C. Treboni libertus qui se Antiocheae diceret apud Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio; eos de Quinto quae voluissent impetrasse nullo quidem negotio.
八月十六日,盖乌斯·特雷博尼乌斯的一名释放奴隶抵达,他是从皮埃里亚的塞琉西亚出发,历时二十八天而来的。 他说自己在安条克凯撒处看到了年轻的小昆图斯和希尔提乌斯在一起;并且他们毫不费力地就老昆图斯的事情得到了他们所期望的结果。
quod ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent.
如果他们所争取到的这些事情,能为我们带来任何确定性的希望,我会更加高兴。
sed et alia timenda sunt ab aliis Quintis que, et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate.
但是,从另外那两个昆图斯那里还有其他值得担忧的事;而且这个人物本人所赐予的一切,就像来自主人的一样,也依然在他的掌控之中。
etiam Sallustio ignovit.
他甚至宽恕了萨卢斯特。
§11.20.2omnino dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius differri.
据说凯撒对任何人都不拒绝;但这本身就令人起疑,即他对案件的审理被推迟了。
M. Gallius Q. f. mancipia Sallustio reddidit.
昆图斯之子马尔库斯·加利乌斯已将奴隶归还给萨卢斯特。
is venit ut legiones in Siciliam traduceret.
萨卢斯特此来是为了将军团运送到西西里去。
eo protinus iturum Caesarem Patris.
据说凯撒将直接从帕特雷前往那里。
quod si faciet ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam.
如果他真的这样做,我将会迁往稍近一点的地方,尽管以前我可能更希望去别处。
tuas litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer exspecto.
我正急切地期盼着你的来信,以回复我最近向你寻求建议的那些信件。
vale.
祝好。
xvi Kal. Septembris.
八月十七日。