§11.1.1accepi a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo nihil scire potui de nostris domesticis rebus.
我收到了你寄来的、由安特罗斯送达的盖印的小册子;从中我无法得知关于我们家务事的任何消息。
de quibus acerbissime adflictor quod qui eas dispensavit neque adest istic neque ubi terrarum sit scio.
对此我感到极度痛苦,因为管理这些事务的人既不在你那里,我也不知道他在世上的什么地方。
omnem autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me mihi perspectissima benevolentia.
诚然,我对于名誉和私有财产的所有希望,都寄托在你对我那已向我充分证明的善意之上。
quam si his temporibus miseris et extremis praestiteris, haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius feram; idque ut facias te obtestor atque obsecro.
如果你在这些悲惨和极端的时刻展现出这种好意,我将更勇敢地承受这些我与他人共同面对的危险;我恳求并哀求你这样做。
§11.1.2ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens.
我在亚细亚有大约二百二十万塞斯特尔提乌斯的基斯托波罗斯银币。
huius pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere; quam quidem ego nisi expeditam relinquere me putassem credens ei cui tu scis iam pridem minime credere me debere, commoratus essem paulisper nec domesticas res impeditas reliquissem.
通过这笔资金的汇兑,你将很容易维护我们的信用;事实上,如果我没有以为自己已经把信用问题解决好了——因为相信了那个你明知我早就最不该信任的人——我就会稍微耽搁一阵子,而不会让家务事处于混乱状态。
ob eamque causam serius ad te scribo quod sero intellexi quid timendum esset.
也就是因为这个原因,我写信给你的时间迟了,因为我很晚才明白什么才是该害怕的。
te etiam atque etiam oro ut me totum tuendum suscipias, ut, si ii salvi erunt quibuscum sum, una cum iis possim incolumis esse salutemque meam benevolentiae tuae acceptam referre.
我一再请求你承担起对我全盘的保护,以便如果与我在一起的那些人能安然无恙,我也能与他们一起平安,并把我的得救归功于你的善意。