§11.17A.1ego cum Sallustio Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem.
我正考虑让西塞罗与萨卢斯提乌斯一同去凯撒那里;但至于图莉娅,我看不出有什么理由在如此巨大的共同悲痛中让她在我这里多留。
itaque matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus.
因此,一旦她自身的身体状况允许,我打算把她送回她母亲那里。
Paeto, †que ad modum consolandis scripsisti†, putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse.
至于派图斯,†按照你写信安慰他的方式†,请认为我写下了你自己也明白本可以作为答复的那些话。
§11.17A.2quod Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio.
关于你写道奥皮乌斯与你谈过话一事,他的说辞与我的猜疑并无二致。
sed non dubito quin istis persuaderi nullo modo possit ea quae faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar.
但我毫不怀疑,无论我怎么说,都绝不可能让那些人相信他们所做的事能得到我的认可。
ego tamen utar moderatione qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego.
不过,我仍将尽我所能保持克制;虽然我不明白,承受他们的怨恨对我有什么切身利害。
§11.17A.3te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde molestum est.
我看出你因正当理由而无法到我们这里来,这令我非常难过。
illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus Martias nec post Idus Decembr. ab illo datas ullas litteras.
没有人报告说他已离开亚历山大里亚,而且显然自三月十五日以来,没有任何人从那里出发,自十二月十五日以来也未曾有他寄出的任何信件。
ex quo intellegis illud de litteris a. d. v Idus Febr. datis, quod inane esset etiam si verum esset, non verum esse.
由此你明白,关于那封二月九日寄出的信的传闻(即使是真的也是空洞无物的)并非真实。
L. Terentium discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse.
我们知道卢基乌斯·泰伦提乌斯已离开非洲并来到了派斯图姆。
quid is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat scire velim.
我很想知道他带来了什么消息,或者他是如何逃脱的,或者非洲正在发生什么。
dicitur enim per Nasidium emissus esse.
因为据说他是被纳西迪乌斯放出来的。
id quale sit velim, si inveneris, ad me scribas.
如果查明,请写信告诉我那是怎么回事。
de HS X_, ut scribis, faciam.
关于那一万塞斯特尔提斯,我会按你写的去办。
vale.
祝好。
xvii Kal. Quintilis.
六月十五日。