§11.17.1properantibus tabellariis alienis hanc epistulam dedi.
因为别人的信使行色匆匆,我便托付了这封信。
eo brevior est et quod eram missurus nostros.
因此信写得较短,也因为我正打算派我自己的信使去。
Tullia mea venit ad me pr. Idus Iunias deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit litterasque reddidit trinas.
我的图莉娅于六月十二日来到我这里,向我极力陈述了你对她的关照与善意,并转交了三封信。
ego autem ex ipsius virtute, humanitate, pietate non modo eam voluptatem non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam incredibili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna versari idque accidere nullo ipsius delicto summa culpa mea.
然而,从她自身的美德、仁慈与孝顺中,我不仅没有获得我本应从这样一位杰出的女儿身上获得的快乐,反而因得知如此优秀的秉性竟陷于如此悲惨的境地中而感到难以置信的痛苦,况且这一切并非由于她自身的任何过错,而完全是由于我极大的罪责。
itaque a te neque consolationem iam qua cupere te uti video nec consilium quod capi nullum potest exspecto teque omnia cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego.
因此,我既不再指望得到你的慰藉(尽管我看出你极想用它),也不再指望得到任何建议(因为根本无法提出任何建议);而且我明白,无论是在以前的屡次来信中,还是在最近的信中,你都已经尽了一切努力。