§11.13.1a Murenae liberto nihil adhuc acceperam litterarum.
到目前为止,我还没有收到穆雷纳释放奴隶的任何来信。
P. Siser reddiderat eas quibus rescribo.
普布利乌斯·西塞尔送来了我正在回复的这些信。
de Servi patris litteris quod scribis, item Quintum in Syriam venisse quod ais esse qui nuntient, ne id quidem verum est.
至于你信中所写的父辈塞尔维乌斯的来信,以及你提到的有人报告说昆图斯已抵达叙利亚一事,甚至连后面这件事也不是真实的。
quod certiorem te vis fieri quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum qui huc venerunt, neminem alieno intellexi.
至于你希望获知来到此地的每个人对我现在或过去抱有什么样的态度,我已了解到没有人怀有敌意。
sed quantum id mea intersit existimare te posse certo scio.
但我确切地知道,你能估计出这件事对我有多么重要。
mihi cum omnia sint intolerabilia ad dolorem, tum maxime quod in eam causam venisse me video ut sola utilia mihi esse videantur quae semper nolui.
对我来说,虽然一切都痛苦得令人无法忍受,但最无法忍受的是,我看到自己陷入了这样一种境地:似乎只有那些我一向不希望发生的事情,现在对我才是有利的。
P. Lentulum patrem Rhodi esse aiunt, Alexandreae filium, Rhodoque Alexandream C. Cassium profectum esse constat.
据说父辈普布利乌斯·伦图鲁斯在罗得岛,儿子在亚历山大,而盖乌斯·卡西乌斯已从罗得岛出发前往亚历山大,这是确凿无疑的。
§11.13.2Quintus mihi per litteras satis facit multo asperioribus verbis quam cum gravissime accusabat.
昆图斯在信中向我做出解释,但他所用的言辞比他先前最严厉地指责我时还要刻薄得多。
ait enim se ex litteris tuis intellegere tibi non placere quod ad multos de me asperius scripserit, itaque se paenitere quod animum tuum offenderit;
因为他说,他从你的来信中了解到,你对他向许多人刻薄地写信议论我不高兴,因此他为冒犯了你的心意而感到后悔,但他坚持自己这样做是理所应当的。
sed se iure fecisse. deinde perscribit spurcissime quas ob causas fecerit.
接着,他以极令人作呕的方式详细写明了他这样做的原因。
sed neque hoc tempore nec antea patefecisset odium suum in me, nisi omnibus rebus me esse oppressum videret.
但是,如果他不是看到我在一切事情上都陷入了绝境,无论现在还是以前,他都不会显露出他对我的憎恨。
atque utinam vel nocturnis, quem ad modum tu scripseras, itineribus propius te accessissem! nunc nec ubi nec quando te sim visurus possum suspicari.
但愿我当时听了你的话,哪怕是夜间赶路,也走得离你更近一些! 现在,我甚至无法推测将在何处、在何时与你相见。
§11.13.3de coheredibus Fufidianis nihil fuit quod ad me scriberes; nam et aequum postulant et quicquid egisses recte esse actum putarem.
关于富菲迪乌斯家的共同继承人,你本没有必要写信给我;因为他们的要求是合理的,而且无论你做出什么决定,我都认为那是处置得当的。
§11.13.4de fundo Frusinati redimendo iam pridem intellexisti voluntatem meam.
关于买回弗鲁西诺土地的事,你早就明白我的心意了。
etsi tum meliore loco res erant nostrae neque tam mihi desperatum iri videbatur, tamen in eadem sum voluntate.
虽然当时我们的处境较好,在我看来事情似乎还不会如此令人绝望,但我现在的意愿依然没有改变。
id quem ad modum fiat tu videbis.
至于这件事如何办理,由你来安排。
et velim, quod poteris, consideres ut sit unde nobis suppeditentur sumptus necessarii.
我希望你能在力所能及的范围内,考虑一下从哪里可以向我们提供必要的开支。
si quas habuimus facultates, eas Pompeio tum cum id videbamur sapienter facere detulimus.
如果我们曾拥有任何资产,在那时我们自以为聪明行事的时候,都献给庞培了。
itaque tum et a tuo vilico sumpsimus et aliunde mutuati sumus cum Quintus queritur per litteras sibi nos nihil dedisse, qui neque ab illo rogati sumus neque ipsi eam pecuniam aspeximus.
因此,当时我们既从你的庄园管家那里拿了钱,也从别处借了债,而昆图斯却在信中抱怨说我们什么也没给他——我们既没有受到他的请求,我们自己也从未亲眼见过那笔钱。
sed velim videas quid sit quod confici possit quidque mihi de omnibus des consili; et causam nosti.
但我希望你看一下有什么是可以解决的,并在所有事情上给我提出什么建议;你也知道原因。
§11.13.5plura ne scribam dolore impedior.
由于痛苦的阻碍,我无法写得更多。
si quid erit quod ad quos scribendum meo nomine putes, velim ut soles facias, quotiensque habebis quoi des ad me litteras nolim praetermittas.
如果有任何你认为应该以我的名义写给别人的信,我希望你像往常一样去做,而且每当你有可以帮我送信的人时,我希望你不要错过。
vale.
保重。