Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §11.12.1-11.12.4

向凯撒的解释与为弟弟昆图斯辩护

第 257 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗在收到阿提库斯的来信后,分享了他就自己离开意大利一事向凯撒做出的解释,并引用了他为弟弟昆图斯辩护的信件内容。此外,他还对非洲和西班牙的局势表示担忧,并提及了遗产继承等私人事务。

§11.12.1Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. VIII Id. Mart. vespere.
凯法里奥于三月八日傍晚将你的信交给了我。
eo autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam litteras.
但在那天的早上,我已经派出了信使,并托他们带去了给你的信。
tuis tamen lectis litteris putavi iam aliquid rescribendum esse ea re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim.
然而,在读了你的信之后,我认为现在必须给你回点什么,尤其是因为你表现出你正在心中焦虑,不知道当我离开意大利时,我将向凯撒提出怎样的出发借口。
nihil opus est mihi nova ratione.
我不需要什么新的借口。
saepe enim ad eum scripsi multisque mandavi me non potuisse, quom cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam.
因为我经常写信给他,并托付许多人转达,我虽然渴望,却无法忍受人们的议论,并写了许多诸如此类意思的话。
nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non meo consilio usum esse.
因为我最不希望他认为的,就是在如此重大的事情上,我没有使用自己的主张。
posteaque quom mihi litterae a Balbo Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem "lituum" meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad Caesarem scripsi: §11.12.2"de Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi commendare hoc meo tempore non audeo.
后来,当年轻的康奈利乌斯·巴尔布斯给我寄来一封信,说他认为我的弟弟昆图斯是我出发的“信号喇叭”(他确实是这样写的)时,当时我虽然还不知道昆图斯曾向许多人写了关于我的什么内容,尽管他曾当面严厉地对我说过并做过许多痛苦的事,但我仍然用以下的话写信给凯撒: “关于我的弟弟昆图斯,我为他担忧不亚于为我自己,但在我目前的这种时刻,我不敢向您推荐他。
illud dumtaxat tamen audebo petere abs te quod potero, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia constarent minusve te diligerem potiusque semper illum auctorem nostrae coniunctionis fuisse meique itineris comitem, non ducem.
然而,我至少敢向您请求这件我能做到的事,那就是请不要认为他做了任何事,使得我对您的效劳有所减少或对您的敬爱有所减弱,相反,他始终是我们结合的促成者,是我旅途的伙伴,而不是向导。
qua re ceteris in rebus tantum ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat.
因此,在其他事情上,您将根据您的仁慈和你们之间的友谊所要求的,给予他同等的对待。
ego ei ne quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo. "
为了不让我在您面前对他产生任何不利影响,我一次又一次地恳切请求您。
§11.12.3qua re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non dubito quin is lenis in illum futurus sit idque iam declaraverit, ego tamen is ero qui semper fui.
” 因此,如果我和凯撒有任何会面,尽管我不怀疑他会对他宽大处理,而且他已经表明了这一点,但我仍然会是那个我一直以来的人。
sed, ut video, multo magis est nobis laborandum de Africa; quam quidem tu scribis confirmari cotidie magis ad condicionis spem quam victoriae.
但是,正如我所见,我们必须更多地为非洲而担忧;你写道,那里的局势每天都在巩固,与其说是获胜的希望,不如说是达成和谈条件的希望。
quod utinam ita esset! sed longe aliter esse intellego teque ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi sed confirmandi mei causa, praesertim cum adiungatur ad Africam etiam Hispania.
但愿如此! 但我明白事实远非如此,而且我认为你自己也是这么想的,只是为了鼓励我而不是欺骗我才写了相反的话,特别是当西班牙也与非洲联手时。
§11.12.4quod me admones ut scribam ad Antonium et ad ceteros, si quid videbitur tibi opus esse, velim facias id quod saepe fecisti.
至于你建议我写信给安东尼和其他人,如果你认为有什么需要,我希望你做你经常做的事。
nihil enim mihi venit in mentem quod scribendum putem.
因为我脑子里没有想到什么我认为该写的东西。
quod me audis erectiorem esse animo, quid putas cum videas accessisse ad superiores aegritudines praeclaras generi actiones? tu tamen velim ne intermittas, quod eius facere poteris, scribere ad me, etiam si rem de qua scribas non habebis.
至于你听说我精神振作了一些,当你看到我女婿那‘辉煌’的行径加剧了先前的痛苦时,你以为我感觉如何呢? 不过,我希望你不要停止写信给我,只要你还能做到,即使你没有事情可写。
semper enim adferunt aliquid mihi tuae litterae.
因为你的来信总是能带给我一些东西。
Galeonis hereditatem crevi.
我已正式声明继承加莱奥的遗产。
puto enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est.
因为我认为继承声明是无条件的,因为没有给我寄来任何说明。
viii Idus Martias.
三月八日。

词汇与语法注释

  1. 11.12.1pendere animi — animi 是方位格(locative)。它常与表示精神状态的形容词或动词(此处为 pendere,“悬挂、焦虑”)连用,意为“在心中焦虑、悬而不决”的习惯表达。
  2. 11.12.1nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non meo consilio usum esse — 这是一个包含比较级的复杂结构:在主句“nihil erat quod...”下,嵌套了关系从句“quod minus... vellem”(我不希望他……),而“quam”之后则是作为比较对象的“me... usum esse”这一“对格+不定式”结构(我在如此重大的事情上没有采用自己的主张)。整句意为:“我最不希望他认为的,就是在如此重大的事情上,我没有使用自己的主张。”
  3. 11.12.4quod eius facere poteris — “quod eius”中的“eius”是部分属格,修饰无先行词的关系代词“quod”。这是一个习惯表达,表示行为的限制,意为“在你可以做到的范围内”或“尽你所能”。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §11.12.1-11.12.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:11.12.1-11.12.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。