§11.12.1Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. VIII Id. Mart. vespere.
케팔리오가 3월 8일 저녁에 당신의 편지를 내게 전해주었소.
eo autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam litteras.
하지만 그날 아침에 나는 이미 사자들을 보냈고, 그들에게 당신에게 보낼 편지를 들려 보냈소.
tuis tamen lectis litteris putavi iam aliquid rescribendum esse ea re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim.
그럼에도 당신의 편지를 읽고 나서 이제는 무언가 답장을 써야겠다고 생각했소. 그것은 특히 내가 이탈리아를 떠났을 때 나의 출발에 대해 카이사르에게 어떤 변명을 제시할 것인지에 대해 당신이 마음 졸이고 있음을 보여주었기 때문이오.
nihil opus est mihi nova ratione.
나에게는 새로운 변명이 전혀 필요치 않소.
saepe enim ad eum scripsi multisque mandavi me non potuisse, quom cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam.
왜냐하면 나는 그에게 자주 편지를 썼고 많은 이들에게 내가 원하기는 했으나 사람들의 소문을 견뎌낼 수 없었노라고, 그리고 그와 같은 취지의 많은 말을 전했기 때문이오.
nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non meo consilio usum esse.
이처럼 중대한 일에 있어서 내가 내 자신의 생각에 따르지 않은 것이라고 카이사르가 생각하는 것만큼 내가 바라지 않는 일은 없었기 때문이오.
posteaque quom mihi litterae a Balbo Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem
"lituum"
meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad Caesarem scripsi:
그리고 그 후 젊은 코르넬리우스 바르부스가 내게 편지를 보내와 그가 내 동생 퀸투스를 내 출발의 '나팔'이었다고 생각한다고 전했을 때(그는 그렇게 썼소), 퀸투스가 나에 대해 많은 사람들에게 무엇을 썼는지 아직 알지 못했던 나는—비록 그가 직접 마주 대하고서 모질게 말하고 행한 일이 많았을지라도—그럼에도 불구하고 카이사르에게 다음과 같은 말로 편지를 썼소.
§11.12.2"de Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi commendare hoc meo tempore non audeo.
"내 동생 퀸투스에 관해서는 나 자신만큼이나 걱정하고 있으나, 나의 이러한 시기에 그를 당신께 추천할 엄두를 내지는 못하겠소.
illud dumtaxat tamen audebo petere abs te quod potero, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia constarent minusve te diligerem potiusque semper illum auctorem nostrae coniunctionis fuisse meique itineris comitem, non ducem.
다만 내가 요청할 수 있는 최소한의 일 한 가지만은 당신께 감히 청하고자 하니, 당신에 대한 나의 의무가 소홀해지거나 당신을 덜 사랑하게 만들 만한 일을 그가 저질렀다고 생각하지 말아 주시고, 오히려 그가 항상 우리 결합의 주창자였으며 내 여정의 동반자였지 인도자가 아니었다고 생각해 주시기를 바라오.
qua re ceteris in rebus tantum ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat.
그러므로 다른 일들에 있어서는 당신의 인자함과 당신들의 우정이 요구하는 만큼 그에게 베풀어 주시오.
ego ei ne quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo. " §11.12.3qua re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non dubito quin is lenis in illum futurus sit idque iam declaraverit, ego tamen is ero qui semper fui.
내가 당신 앞에서 그에게 조금도 해가 되지 않도록, 이 점을 당신께 간곡히 거듭 청하오." 그러므로 설령 카이사르와 내가 만나는 일이 생긴다 하더라도—그가 동생에게 관대할 것임을 의심치 않으며 그가 이미 그렇게 밝히기도 했지만—나는 그럼에도 언제나 그랬던 나로 남아 있을 것이오.
sed, ut video, multo magis est nobis laborandum de Africa;
그러나 내가 보기에 우리는 아프리카에 대해 훨씬 더 많이 염려해야 하오.
quam quidem tu scribis confirmari cotidie magis ad condicionis spem quam victoriae.
그곳의 형세에 대해 당신은 승리의 희망보다는 강화 조건의 희망 쪽으로 날마다 더 굳건해지고 있다고 쓰고 있소.
quod utinam ita esset! sed longe aliter esse intellego teque ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi sed confirmandi mei causa, praesertim cum adiungatur ad Africam etiam Hispania.
정말 그러하다면 좋으련만! 하지만 사정은 전혀 다르다는 것을 나는 알고 있으며, 당신 자신도 그렇게 생각하면서 나를 속이기 위함이 아니라 안심시키기 위해 다르게 쓰고 있으리라 믿소. 특히 아프리카에 더해 히스파니아까지 합세하고 있으니 말이오.
§11.12.4quod me admones ut scribam ad Antonium et ad ceteros, si quid videbitur tibi opus esse, velim facias id quod saepe fecisti.
안토니우스와 다른 이들에게 편지를 쓰라고 당신이 권하는 것에 대해서는, 만약 필요하다고 생각되는 일이 있다면 당신이 자주 해 주었던 것처럼 직접 해 주기를 바라오.
nihil enim mihi venit in mentem quod scribendum putem.
나로서는 써야 한다고 생각되는 일이 전혀 떠오르지 않기 때문이오.
quod me audis erectiorem esse animo, quid putas cum videas accessisse ad superiores aegritudines praeclaras generi actiones? tu tamen velim ne intermittas, quod eius facere poteris, scribere ad me, etiam si rem de qua scribas non habebis.
내 마음이 다소 고무되어 있다는 소식을 당신이 들었다고 하는데, 이전의 슬픔들에 사위의 저 '눈부신' 행보들이 더해진 것을 보면서 내가 어떠할 것이라 생각하오? 그럼에도 당신은 내게 편지 쓰는 일을, 당신이 할 수 있는 한, 중단하지 않기를 바라오. 설령 쓸거리가 없을지라도 말이오.
semper enim adferunt aliquid mihi tuae litterae.
당신의 편지는 항상 내게 무언가를 가져다주기 때문이오.
Galeonis hereditatem crevi.
나는 갈레오의 유산을 상속받기로 공식 선언했소.
puto enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est.
내게 아무것도 송부되지 않은 것으로 보아 단순 상속 승인이었던 것으로 생각하오.
viii Idus Martias.
3월 8일.