§11.11.1confectus iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam scribere facile id exsequi possim, hoc minus, quod res nulla est quae scribenda sit cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius.
我已经因极度痛苦的折磨而筋疲力尽,即使有什么我该写给你的信,我也无法轻易做到;更不用说现在无事可写,尤其是连事情会好转的一丝希望都没有显露。
ita iam ne tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliud adferunt quod velim.
因此,我甚至不再期待你的来信,尽管它们总是带来我所期望的其他消息。
qua re tu quidem scribito, cum erit quoi des.
所以,你那边只要有可托付信件的人,就请写信给我。
ego tuis proximis, quas tamen iam pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; longo enim intervallo video immutata esse omnia; illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere.
至于你最近的来信——虽然我早已收到——我没有什么可回复的;因为经过了很长一段时间,我看到一切都依然如故,那些本该牢固的事物依然牢固,而我们正在为自己的愚蠢付出最沉重的代价。
§11.11.2P. Sallustio curanda sunt HS. x_x_x_ quae accepi a Cn. Sallustio.
必须给普布利乌斯·萨鲁斯提乌斯支付我从格奈乌斯·萨鲁斯提乌斯那里收到的三万塞斯特尔蒂斯。
velim videas ut sine mora curentur.
我希望你督促此事,以便能毫不拖延地予以支付。
de ea re scripsi ad Terentiam.
关于此事,我已经写信给特伦提娅。
atque hoc ipsum iam prope consumptum est.
而且这笔钱本身也已经几乎花光了。
qua re id quoque velim cum illa videas, ut sit qui utamur.
因此,我也希望你和她一起考虑这件事,以便我们有可用的资金。
hic fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed, prius quam id scirem, nihil sum ausus sumere.
如果我知道那边会准备好,也许我能在这里借到钱;但在我知道这一点之前,我不敢借任何钱。
qui sit omnium rerum status noster vides.
你看到了我们所有事情的现状。
nihil est mali quod non et sustineam et exspectem.
没有任何痛苦是我不正在承受或预期的。
quarum rerum eo gravior est dolor quo culpa maior.
这些事情的悲伤,随着我们的过错越大而越发沉重。
ille in Achaia non cessat de nobis detrahere.
在阿开亚的那个人一直在不停地诋毁我。
nihil videlicet tuae litterae profecerunt.
显然,你的信没有起到任何作用。
vale.
祝好。
viii Idus Mart.
三月八日。