§10.8B.1etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses.
虽然我曾断定你绝不会轻率、鲁莽地做事,但受到人们传言的触动,我还是认为应该给你写信,并凭着我们之间的情谊,请求你在大局已定的情况下,不要走向那些即使局势尚完好时你也认为不该走向的方向。
namque et amicitiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus videberis (omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit cum ab eorum consiliis abesse iudicasti), sed meum aliquod factum condemnavisse; quo mihi gravius abs te nil accidere potest.
因为如果你看起来既不像是顺应了命运(因为一切似乎对我们极顺,对他们极不顺),也不像是遵循了正义的事业(因为当初你决定不参与他们的谋划时,那事业与现在是相同的),而是谴责了我的某些行为,那么你不仅对友谊造成了更沉重的伤害,而且对你自己的利益也考虑得不够周全;对我而言,没有什么比这更严重的事情会从你那里发生了。
§10.8B.2quod ne facias pro iure nostrae amicitiae a te peto.
为了不让你这样做,我凭我们友谊的权利请求你。
postremo quid viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis? quod non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; tu explorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse.
最后,对于一个善良、安分的人以及一个好公民来说,有什么比远离内战冲突更合适的呢? 虽然有些人赞同这一点,但由于危险而无法践行;而你在证实了我生活的见证以及对友谊的判断之后,将会发现没有什么比远离一切争斗更安全、更体面的了。
xv Kal. Maias ex itinere.
xv Kal. Maias 于旅途中。