§10.8A.1nisi te valde amarem et multo quidem plus quam tu putas, non extimuissem rumorem qui de te prolatus est, cum praesertim falsum esse existimarem.
如果我不是如此深爱着你,而且确实比你所认为的还要深得多,我就不会对关于你的传闻感到惊恐,尤其是因为我本认为那是假的。
sed quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamvis sit falsa, magni esse.
但因为我对你的爱远远超过了应有的分寸,我无法掩饰这样一点:即使是传闻,哪怕它是假的,对我来说也极其重要。
te iturum esse trans mare credere non possum, cum tanti facias Dolabellam et Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus nobis fias; quibus me hercule dignitas amplitudoque tua paene carior est quam tibi ipsi.
我无法相信你将要渡海而去,既然你如此器重多拉贝拉和你的图莉娅——那位极优秀的女子,而你又被我们所有人如此器重;我发誓,对我们来说,你的尊严和伟大甚至几乎比对你自己而言还要珍贵。
sed tamen non sum arbitratus esse amici non commoveri etiam improborum sermone atque eo feci studiosius quod iudicabam duriores partis mihi impositas esse ab offensione nostra, quae magis a ζηλοτυπίᾳ mea quam ab iniuria tua nata est.
然而,我并不认为甚至对恶人的议论都不为所动是朋友所应有的态度;由于我认为,我们之间的不和——这更多源于我的嫉妒,而非你的伤害——给我强加了更为艰难的角色,我才更加热切地这样做。
sic enim volo te tibi persuadere, mihi neminem esse cariorem te excepto Caesare meo, meque illud una iudicare Caesarem maxime in suis M. Ciceronem reponere.
因为我希望你能确信这一点:除了我的恺撒之外,没有谁比你对我而言更珍贵,并且我也同样认为,恺撒在他的亲信中,最器重马尔库斯·西塞罗。
§10.8A.2qua re, mi Cicero, te rogo ut tibi omnia integra serves, eius fidem improbes qui tibi ut beneficium daret prius iniuriam fecit, contra ne profugias qui te, etsi non amabit, quod accidere non potest, tamen salvum amplissimumque esse cupiet.
因此,我的西塞罗,我请求你为你自己保留一切余地,摒弃那个为了给你恩惠而先伤害了你的人的信用;相反,不要从那个即便不会爱你(这是不可能发生的事)但仍希望你安全并享有极高荣誉的人那里逃走。
dedita opera ad te Calpurnium familiarissimum meum misi, ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse scires.
我特意派了我最亲密的朋友卡尔普尔尼乌斯去你那里,好让你知道,你的生命和尊严是我极大的关切。
eodem die a Caesare Philotimus attulit hoc exemplo:
同一天,菲洛蒂穆斯带了恺撒来信,内容如下: