Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §10.8.6-10.8.10

剖析凯撒政权的脆弱与筹备启程

第 232 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗分析了凯撒政权无法长久的理由,结合历史先例说明自身行动的合理性,赞美了女儿图莉娅在离别前的坚强,并准备在出发前与安东尼进行交涉。

§10.8.6et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non dubia nec haec collegi nostri ab Atto sed illa Platonis de tyrannis.
然而,我亲爱的阿提库斯,预兆也以某种毋庸置疑的的希望促使着我,这并非源于阿图斯之我们祭司团的预兆,而是柏拉图关于僭主的那套理论。
nullo enim modo posse video stare istum diutius quin ipse per se etiam languentibus nobis concidat, quippe qui florentissimus ac novus vi, vii diebus ipsi illi egenti ac perditae multitudini in odium acerbissimum venerit, qui duarum rerum simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, divitiarum in aerario.
因为我看到,即使我们无所作为,那个家伙也绝无可能再维持多久而不自取灭亡;他虽然正处于极盛且手握新权,却在短短六七天内就引起了那些贫困和绝望的民众本身最剧烈的憎恨,并且如此迅速地丧失了对两件事的伪装:对梅特路斯的宽容和在国库中的财富。
iam quibus utatur vel sociis vel ministris? ii provincias, ii rem publicam regent quorum nemo duo menses potuit patrimonium suum gubernare?
现在,他所使用的是怎样的同盟者或部下? 难道要让那些连自己的家产都无法管理两个月的人,去统治行省、治理国家吗?
§10.8.7non sunt omnia conligenda quae tu acutissime perspicis, sed tamen ea pone ante oculos; iam intelleges id regnum vix semenstre esse posse.
我不需要列举你已经极敏锐地洞察到的一切,但仍请将它们置于眼前;你马上就会明白,那个政权几乎支撑不了半年。
quod si me fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt, nisi forte me Sardanapalli vicem mori malle censueris quam in exsilio Themistocleo.
如果在这件事上我预料错了,我会像国家中许多杰出而著名的伟人那样去承受,除非你碰巧认为我更愿意像萨尔达那帕路斯那样死去,而不是过着地米斯托克利式的流亡生活。
qui cum fuisset, ut ait Thucydides, τῶν μὲν παρόντων δι', tamen incidit in eos casus quos vitasset si eum nihil fefellisset.
正如修昔底德所说,地米斯托克利虽然是“当下事务中最杰出的判断者”,但如果他未曾对任何事产生误判,本可以避免他所落入的那些灾祸。
etsi is erat ut ait idem, qui τὸ ἄμεινον καὶ τὸ χεῖρον ἐν τῷ ἀφανεῖ ἔτι ἑώρα μάλιστα, tamen non vidit nec quo modo Lacedaemoniorum nec quo modo suorum civium invidiam effugeret nec quid Artaxerxi polliceretur.
虽然正如同一位作者所说,他是那个“在事物尚不明朗时最能预见其利弊”的人,但他依然没有预见到如何逃避斯巴达人以及他自己同胞的嫉恨,也没有预见到该向阿尔塔薛西斯承诺些什么。
non fuisset illa nox tam acerba Africano sapientissimo viro, non tam dirus ille dies Sullanus callidissimo viro C. Mario, si nihil utrumque eorum fefellisset.
如果他们两人都不曾对任何事产生误判,那么对于极睿智的阿非利加努斯来说,那个夜晚就不会如此残酷;对于极精明的盖乌斯·马略来说,苏拉统治下的那些日子也不会如此可怕。
nos tamen hoc confirmamus illo augurio quo diximus, nec nos fallit nec aliter accidet.
然而,我们通过前述的那种预兆确信这一点,它既不会欺骗我们,事情也不会以别的方式发生。
ccorruat iste necesse est aut per adversarios aut ipse per se qui quidem sibi est adversarius unus acerrimus.
那个家伙必然崩溃,要么是通过他的对手,要么是他自己,因为他自己确实是他最激烈的唯一对手。
id spero vivis nobis fore; quamquam tempus est nos de illa perpetua iam, non de hac exigua vita cogitare.
我希望这能在我们活着的时候发生;尽管现在已经是我们该考虑那永恒的生命、而非这短暂一生的时候了。
sin quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit utrum factum videam an futurum esse multo ante viderim.
但如果有什么事情提前发生,那么我究竟是亲眼看到这件事实现,还是在很久以前就已经预见到它的发生,对我关系其实不大。
quae cum ita sint, non est committendum ut iis paream quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armavit
既然如此,绝不能犯下屈服于那些人的过错——元老院为了“使国家免受任何损害”,曾武装我来对抗他们。
§10.8.9tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non indigent.
一切都托付给你了,由于你对我们的爱,这些事并不需要我的叮嘱。
nec hercule ego quidem reperio quid scribam; sedeo enim πλουδοκῶν.
说实在的,我发誓我找不到什么可写的,因为我正坐着等待船出航。
etsi nihil umquam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod meam Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti.
尽管没有什么比这更值得写下来:在你对我的诸多恩惠中,没有什么比你极其温柔和悉心地照顾我的图莉娅更让我感激了。
valde eo ipsa delectata est, ego autem non minus.
她自己对此非常高兴,而我同样也十分高兴。
cuius quidem virtus mirifica.
她的美德确实令人惊叹。
quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! quantus autem animus in discessu nostro! est στοργή, est summa σύντηξισ.
她是多么坚强地承受着国家的灾难,又是多么坚强地面对着家庭的烦恼! 在我们将要离别之时,她是多么有骨气! 这里有天性的挚爱,也有极深的同舟共济。
tamen nos recte facere et bene audire vult.
然而,她仍希望我们做正确的事并赢得好名声。
§10.8.10sed hac super re ne nimis, ne meam ipse συμπάθειαν iam evocem.
但关于这件事就不多说了,免得我自己现在勾起悲伤。
tu si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid eo etiam magis quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia.
如果你有关于西班牙更确切的消息,或者其他什么消息,趁我还在这里,请写信来;我可能在出发时也会给你写点什么,尤其是因为图莉娅认为此时你不在意大利。
cum Antonio item est agendum ut cum Curione Melitae me velle esse, huic civili bello nolle interesse.
对安东尼奥也必须像对库里奥那样进行交涉,表明我希望待在马耳他,不想参与这场内战。
eo velim tam facili uti posse et tam bono in me quam Curione.
我真希望他能像库里奥那样容易相处,且对我态度友好。
is ad Misenum vi Nonas venturus aicebatur, id est hodie.
据说他将于五月二日,也就是今天,抵达米塞努姆。
sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo:
但他先给我发来了一封令人厌恶的信,内容如下:

词汇与语法注释

  1. §10.8.6stare istum diutius quin ipse per se etiam languentibus nobis concidat — 动词 stare(支撑)后接 quin 引导的虚拟式从句(concidat),表示否定语境中的限定性结果(“在不……的情况下支撑下去”)。languentibus nobis 是夺格独立结构,在此具有让步意味(“即使我们无所作为”)。
  2. §10.8.7Sardanapalli vicem — 名词 vix(轮流、更替)的宾格形式 vicem 与属格(此处为 Sardanapalli)连用,用作副词性表达,意为“像……那样”或“代替……”。
  3. §10.8.7haud sane mea multum interfuerit — 在无人称动词 interest(关系到、重要)的结构中,物主代词的阴性单数夺格形式 mea 用于表示受影响的人(源自 meā rē 结构)。interfuerit 为虚拟式完成时或将来完成时直陈 travel。
  4. §10.8.7non est committendum ut — 一种无人称被动惯用表达,意为“决不能犯下……的过错”或“不应导致……的后果”。由 ut 引导的名词性从句在句中充当实际主语。
  5. §10.8.9πλουδοκῶν — 手稿中损坏的希腊语词汇,通常被解释为 πλοῦν προσδοκῶν(等待出航)的误写或变体,用以幽默地描述西塞罗在港口焦急等待离开意大利的滞留状态。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §10.8.6-10.8.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:10.8.6-10.8.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。