§10.3.1cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reliqua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, ut igitur haec scirem dedita opera has ad te litteras misi.
由于我实在没有什么可写的,但另一方面,还有以下这些我想知道的事情留待解决——即他是否已经动身,他在什么状态下离开了罗马城,在意大利本土谁被任命负责各地区或事务,以及是否有人根据元老院决议为和平事宜出使庞培和执政官那里——因此,为了了解这些情况,我特意给你送去这封信。
feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem.
所以,如果你能让我知晓这些事情,以及是否有其他需要了解的事情,你将是做了一件极为方便且令我感激的事。
ego in Arcano opperior dum ista cognosco.
我正待在阿尔卡努姆,直到我获悉那些消息。