§10.2.1ego cum accepissem tuas litteras Nonis Aprilibus quas Cephalio attulerat, essemque Menturnis postridie mansurus et inde protinus, sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid certius adferretur, occultiore in loco essemus agerenturque nihilo minus quae sine nobis agi possunt.
我在四月五日收到了凯法里奥送来的你的来信,原本我打算次日停留在明图尔奈并从那里直接出发,但我还是留在弟弟阿尔卡努姆的庄园里,以便在有更确切的消息传来之前,我们能待在一个更隐蔽的地方,同时那些没有我们也能办成的事仍能照常进行。
λαλαγεῦσα iam adest et animus ardet, neque est quicquam, quo et qua.
燕子已经飞来,我的心也在燃烧,却不知该去往何处,又该如何前行。
§10.2.2sed haec nostra erit cura et peritorum.
但这将是我和有经验之人的操心之事。
tu tamen quod poteris, ut adhuc fecisti, nos consiliis iuvabis.
不过,你还是像迄今为止所做的那样,尽你所能用建议来帮助我们。
res sunt inexplicabiles.
局势已无法解开。
fortunae sunt committenda omnia.
一切只能听天由命。
sine spe conamur ulla.
我们是在毫无希望的情况下进行尝试。
melius si quid acciderit, mirabimur.
如果有什么更好的事情发生,我们将感到惊异。
Dionysium nollem ad me profectum; de quo ad me Tullia mea scripsit.
我真希望迪奥尼修斯没有动身到我这里来;关于这件事,我的图利娅已经写信告诉了我。
sed et tempus alienum est, et homini non amico nostra incommoda, tanta praesertim, spectaculo esse nollem; cui te meo nomine inimicum esse nolo.
但这不仅时机不对,而且我也不希望我们的不幸,尤其是如此巨大的不幸,成为一个并非朋友的人眼中的笑柄;我不想让你因为我的缘故而与他为敌。