Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §10.16.1-10.16.6

对狄奥尼修斯的失望与出逃计划

第 244 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿提库斯报告了他与虚伪的狄奥尼修斯会面后的失望,并说明了自己逃亡计划的进展。他还叙述了自己在庞贝时虽收到士兵们交出城镇的提议,但因担心是陷阱而予以拒绝的经过。

§10.16.1commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus cum ad me bene mane Dionysius fuit.
我刚给你发出了一封谈及若干事务的信,狄奥尼修斯就在清晨来拜访我。
quoi quidem ego non modo placabilem me praebuissem sed totum remisissem, si advenisset qua mente tu ad me scripseras.
如果他来时的心意正如你写给我的信中所言,我不仅会对他表现得温和宽容,甚至会完全原谅他过去的一切。
erat enim sic in tuis litteris quas Arpini acceperam, eum venturum facturumque quod ego vellem.
因为我在阿尔皮努姆收到的你的信中是这样写的:他会来,并且会做我所希望的事。
ego volebam autem vel cupiebam potius esse eum nobiscum.
而我则希望,或者更确切地说,是渴望他能与我们在一起。
quod quia plane, cum in Formianum venisset, praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam.
然而,当他来到福尔米埃的别墅时,他断然拒绝了这一要求,因此我过去常常在给你的信中对他评价颇为严厉。
at ille perpauca locutus hanc summam habuit orationis ut sibi ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire non posse.
但他只说了寥寥数语,其话语的主要意思是:希望我原谅他;他因自己的事务缠身,无法与我们同行。
pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam ab eo nostram despectam esse.
我简短地回答了他,心中感到极大的痛苦,并明白我们的命运已被他轻视。
quid quaeris? (fortasse miraberis) in maximis horum temporum doloribus hunc mihi scito esse.
你还要问什么呢? (也许你会感到惊讶)在这些日子最深重的痛苦中,你要知道这件事对我而言是最大的痛苦之一。
velim ut tibi amicus sit.
我希望他能成为你的朋友。
hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis; erit enim tam diu.
当我对你作此祝愿时,我是祝愿你能够幸福顺遂;因为只要你幸福,他就会一直作为你的朋友。
§10.16.2consilium nostrum spero vacuum periculo fore.
我希望我们的计划将免于危险。
nam et dissimulavimus et, ut opinor, non acerrime adservabimur.
因为我们既隐瞒了意图,而且,依我之见,我们也不会受到非常严密的监视。
navigatio modo sit qualem opto, cetera, quae quidem consilio provideri poterunt, cavebuntur.
只要航行如我所愿,其他确实可以通过计划来防范的事情,都会得到妥善预防。
tu, dum adsumus, non modo quae scies audierisve sed etiam quae futura providebis scribas velim.
我希望你,在我们还在这里的时候,不仅要写下你所知道或听到的事情,还要写下你预见未来将会发生的事情。
§10.16.3Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit (et, si tenuisset, omnes boni ad eum se contulissent), Syracusis profectus est ante diem viii K. Mai. , ut ad me Curio scripsit.
卡托本来可以毫不费力地守住西西里(而且,如果他守住了,所有贤良之士都会聚集到他那里),但他已于四月二十四日离开叙拉古出发,正如库里奥写给我的那样。
utinam, quod aiunt, Cotta Sardiniam teneat! est enim rumor.
但愿如人们所说,科塔能守住撒丁岛! 因为确实有这样的传闻。
o, si id fuerit, turpem Catonem!
噢,如果真是这样,卡托将是多么可耻!
§10.16.4ego ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meae, profectus sum in Pompeianum a. d. iii Idus ut ibi essem dum quae ad navigandum opus essent pararentur.
为了减少人们对我离去或意图的怀疑,我于五月十三日出发前往庞贝的别墅,以便在准备航行所需物品期间留在那里。
cum ad villam venissem, ventum est ad me: "centuriones trium cohortium, quae Pompeiis sunt, me velle postridie convenire" —haec mecum Ninnius noster,— "velle eos mihi se et oppidum tradere.
当我到达别墅时,有人来向我报告: “在庞贝的三个步兵大队的百人队长们,想在明天会见我” ——这是我们的朋友宁尼乌斯告诉我的—— “他们想把他们自己和这座城镇交给我。
" at ego abii postridie a villa ante lucem, ut me omnino illi ne viderent.
” 但我第二天在拂晓前就离开了别墅,好让他们完全看不到我。
quid enim erat in tribus cohortibus? quid si plures? quo apparatu? cogitavi eadem illa Caeliana quae legi in epistula tua quam accepi simul et in Cumanum veni eodem die, et fieri poterat ut temptaremur.
因为三个大队能有什么作为? 就算更多又如何? 凭什么装备? 我想到了在你那封信中读到的、关于凯里乌斯的同样事情(那封信是我同天一到达库迈的别墅时收到的),而且这也有可能是对我们的试探。
omnem igitur suspicionem sustuli.
因此,我消除了所有的嫌疑。
§10.16.5sed, dum redeo, Hortensius venerat et ad me Terentiam salutatum deverterat.
但是,当我返回时,奥尔滕西乌斯已经到了,并顺道到我家来向特伦提亚问候。
sermone erat usus honorifico erga me.
他对我的态度言辞十分尊敬。
iam eum, ut puto, videbo; misit enim puerum se ad me venire.
我想,我现在就要见到他了;因为他派了奴隶来,说他要来见我。
hoc quidem melius quam conlega noster Antonius, cuius inter lictores lectica mima portatur.
这确实比我们的鸟卜官同僚安东尼要好得多,在安东尼的仪仗兵(侍从)之间,竟然抬着一顶坐着女演员的轿子。
§10.16.6tu quoniam quartana cares et novum morbum removisti sed etiam gravedinem, teque vegetum nobis in Graecia siste et litterarum aliquid interea.
既然你已摆脱了四日疟,治好了新病,甚至连重感冒也痊愈了,那么就请你在希腊向我们展现你健康强壮的身影吧,在此期间也请写些信来。

词汇与语法注释

  1. 10.16.1commodum ad te dederam litteras ... cum ad me ... fuit — “commodum... cum...” 是一种 “倒装的 cum” (cum inversum) 句型,表示“刚……就……”。主句使用先过去时(dederam)表示刚刚完成的动作,而由 cum 引导的时间从句则使用完成时(fuit)表示突然发生的事件。
  2. 10.16.1quoi quidem ego non modo placabilem me praebuissem sed totum remisissem, si advenisset — 这是一个使用虚拟式先过去时(praebuissem, remisissem, advenisset)表示与过去事实相反的虚拟条件句。关系代词与格形式 “quoi” 是 “cui” 的古风拼写,用作指代前文狄奥尼修斯(Dionysius)的关系联结。
  3. 10.16.1hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis — 这是 “cum coincidens”(重合/同时性 cum)的用法,意为“当我向你祝愿此事时(即通过祝愿此事),我是在祝愿你幸福”,表明主句与从句的动作在实质上是等同的。
  4. 10.16.1erit enim tam diu — 此处省略了 “amicus tibi”。“tam diu” 意为“只要(你幸福的)那段时间”,承接前文的 “ut beatus sis”。整句意在讽刺狄奥尼修斯是一个趋炎附势之人,“他只有在你有钱、幸福的时候才会是你的朋友”。
  5. 10.16.3qui Siciliam tenere nullo negotio potuit — 在过去反事实虚拟语气的归结句中,表示能力或义务的动词(如 possum 等)通常使用直陈式(此处为直陈式完成时 “potuit”)而非虚拟式,意为“(他实际上没有守住,但)他本可以轻而易举地守住西西里”。
  6. 10.16.4centuriones trium cohortium, quae Pompeiis sunt, me velle postridie convenire — 间接引语中的对格不定式结构(ACI)。“centuriones” 是不定式 “velle” 的主格对格,而 “me” 则是其下属不定式 “convenire” 的宾格(意为“百人队长们想要会见我”)。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §10.16.1-10.16.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:10.16.1-10.16.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。