§10.13.1epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et me hercule mihi.
你的来信对我的图莉娅而言极其令人高兴,凭赫拉克勒斯起誓,对我也是如此。
semper speculam aliquam adferunt tuae litterae.
你的来信总能带来一些微茫的希望。
scribes igitur ac si quid ad spem poteris ne dimiseris.
因此,请继续写吧;如果你能写出任何有助于希望的事情,千万不要遗漏。
tu Antoni leones pertimescas cave.
你可要小心,别怕了安东尼的那些狮子。
nihil est illo homine iucundius.
没有比那个人更滑稽可笑的了。
attende πρᾶξιν πολιτικοῦ.
请注意这位“政治家的作为”。
evocavit litteris e municipiis decem primos et iiiiviros.
他通过书信从各自治市召集了前十名显贵和四人官。
venerunt ad villam eius mane.
他们清晨来到了他的别墅。
primum dormiit ad h. Iii, deinde, cum esset nuntiatum venisse Neapolitanos et Cumanos (his enim est Caesar iratus), postridie redire iussit; lavari se velle et περὶ.
首先他一直睡到第三小时;接着,当被告知那不勒斯人和库迈人已经到达时(因为恺撒对这些人很生气),他竟命令他们第二天再来,说是自己想要沐浴,还说什么“关于……”。
hoc here effecit.
他昨天就干了这么一出。
hodie autem in Aenariam transire constituit ut exsulibus reditum polliceretur.
而今天,他决定渡海前往埃纳里亚岛,以便向流亡者许诺重返故土。
sed haec omittamus, de nobis aliquid agamus.
不过,让我们略过这些事,谈谈我们自己的事务吧。
§10.13.2ab Axio accepi litteras.
我收到了阿克西乌斯的来信。
de Tirone gratum.
关于提罗的事令人高兴。
Vettienum diligo.
我很器重维蒂埃努斯。
Vestorio reddidi.
我已经给维斯托里乌斯送去了信。
Servius pr. Nonas Maias Menturnis mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud C. Marcellum.
据说塞尔维乌斯于五月六日留宿在敏图尔奈,今天准备留宿在利特尔努姆别墅的盖乌斯·马塞卢斯处。
cras igitur nos mature videbit mihique dabit argumentum ad te epistulae.
因此,明天他一早就会来见我,并为我提供写给你的信的素材。
iam enim non reperio quod tibi scribam.
因为现在我已经找不到什么好写给你的了。
illud admiror quod Antonius ad me ne nuntium quidem, cum praesertim me valde observarit.
让我感到惊讶的是,安东尼竟然连一个口信都没有给我,尤其是他以前一直非常敬重我。
videlicet aliquid atrocius de me imperatum est.
显然,关于我,有人下达了某种更为严酷的命令。
coram negare mihi non vult, quod ego nec rogaturus eram nec, si impetrassem, crediturus.
他不想当面拒绝我,而我既不打算提出请求,即使请求得到准许,也绝不会相信。
nos tamen aliquid excogitabimus.
尽管如此,我们还是会想出些办法来的。
§10.13.3tu, quaeso, si quid in Hispaniis.
请问,如果西班牙有什么消息的话。
iam enim poterit audiri et omnes ita exspectant ut, si recte fuerit, nihil negoti futurum putent.
因为现在应该能听到消息了,而且所有人都在如此期待,以至于他们认为,如果那里进展顺利,就再不会有什么麻烦。
ego autem nec retentis iis confectam rem puto neque amissis desperatam.
然而我自己并不认为如果保住那两省事情就大功告成,也不认为即使失去了它们,局势就毫无希望。
Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos.
我相信西里乌斯、奥凯拉和其余的人都被耽搁了。
te quoque a Curione impediri video.
我看你也受到了库里奥的阻碍。
etsi, ut opinor, habes † ΕΚΙΤΑΟΝΟΝ.
虽说据我估计,你有 †ΕΚΙΤΑΟΝΟΝ†。