§10.12.1quidnam mihi futurum est aut quis me non solum infelicior sed iam etiam turpior? nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius nec me tamen ipse adhuc viderat sed hoc Trebatio narravit.
我到底会怎样,或者谁不仅比我更不幸,而且现在甚至更可耻? 安东尼说,关于我的事他得到了专门的指令,但他自己至今还没见过我,而是把这件事告诉了特雷巴蒂乌斯。
quid agam nunc quoi nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime? ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi.
现在的我,什么事都不顺利,那些最周密考虑过的事却最惨痛地落空了,我还能做什么呢? 因为我得到了库里奥的支持,本以为已经实现了一切。
is de me ad Hortensium scripserat.
他就我的情况写信给了霍尔滕西乌斯。
Reginus erat totus noster.
雷吉努斯完全是站在我们这边的。
huic nihil suspicabamur cum hoc mari negoti fore.
我们根本不曾料到他在这一海域会有任何公事。
quo me nunc vertam? undique custodior.
我现在该转向何处? 我被四面监视。
sed satis lacrimis.
但眼泪已经够了。
§10.12.2παρακλεπτέον igitur et occulte in aliquam onerariam corrependum, non committendum ut etiam compacto prohibiti videamur.
因此,必须暗中潜逃,秘密溜进某艘商船,决不能让我们看起来像是由于预先勾结而被阻止。
Sicilia petenda; quam si erimus nacti, maiora quaedam consequemur.
必须前往西西里;如果我们到了那里,就会取得更大的成果。
sit modo recte in Hispaniis! quamquam de ipsa Sicilia utinam sit verum! sed adhuc nihil secundi.
但愿在西班牙一切顺利! 然而,关于西西里本身,要是那是真的就好了! 但至今尚无吉音。
concursus Siculorum ad Catonem dicitur factus, orasse ut resisteret, omnia pollicitos; commotum illum dilectum habere coepisse.
据说西西里人纷纷涌向卡托,恳求他抵抗,并承诺了一切;受到触动的他已经开始征兵。
non credo, ut est luculentus auctor.
我不相信,无论消息源有多可靠。
potuisse certe teneri illam provinciam scio.
我确知那个行省本是可以守住的。
ab Hispaniis autem iam audietur.
不过,西班牙那边很快就会传来消息了。
§10.12.3hic nos C. Marcellum habemus eadem vere cogitantem aut bene simulantem; quamquam ipsum non videram sed ex familiarissimo eius audiebam.
在这里我们有C·马尔凯鲁斯,他真心地想着同样的事,或者装得很好;虽然我还没见过他本人,而是从他最亲密的朋友那里听说的。
tu, quaeso, si quid habebis novi; ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam.
你,我求你,如果有任何新消息就写信来;我如果有什么行动,会立即写信给你。
Quintum filium severius adhibebo.
对儿子昆图斯,我将更严加管教。
utinam proficere possim! tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito, ne quando quid emanet; ego item tuas.
但愿我能取得成效! 不过,你以后把那些我对他写得比较严厉的信件撕毁吧,免得什么时候泄露出去;我也将同样对待你的信件。
§10.12.4Servium exspecto nec ab eo quicquam ὑγιέσ.
我正等着塞尔维乌斯,不指望从他那里得到任何健全的消息。
scies quicquid erit.
无论如何,你很快就会知道。