§10.11.1obsignata iam epistula superiore non placuit ei dari cui constitueram quod erat alienus.
在给前一封信封口后,我不愿意把它交给我原先决定的那个人,因为他是个外人。
itaque eo die data non est.
因此,那一天信没有送出。
interim venit Philotimus et mihi a te litteras reddidit.
在此期间,菲洛蒂穆斯来了,并把你的来信交给了我。
quibus quae de fratre meo scribis, sunt ea quidem parum firma sed habent nihil ὕπουλον, nihil fallax, nihil non flexibile ad bonitatem, nihil quod non quo velis uno sermone possis perducere;
你在信中关于我兄弟所写的事情,确实有些不稳定,但其中并无隐藏的恶意(ὕπουλον),没有欺骗,没有不能朝向善良转变的东西,也没有什么不能通过一次谈话导向你所希望的方向。
ne multa, omnis suos, etiam quibus irascitur crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem.
简而言之,他珍视所有的家人,甚至包括那些他经常对其发火的人,而对我更是看得比他自己还要珍贵。
quod de puero aliter ad te scripsit et ad matrem de filio, non reprehendo.
至于他给你的信中关于那孩子的事与给他母亲的信中关于她儿子的事写得不一致,我不予以指责。
de Quinto et de sorore quae scribis molesta sunt eoque magis quod ea tempora nostra sunt ut ego iis mederi non possim.
你写关于昆图斯和你姐姐的事情令人痛苦,而且更因为我们的处境使我无法解决这些问题。
nam certe mederer; sed quibus in malis et qua in desperatione rerum simus vides.
因为我当然想要解决,但你看到了我们处于何种灾难和对局势的何种绝望之中。
§10.11.2illa de ratione nummaria non sunt eius modi (saepe enim audio ex ipso) ut non cupiat tibi praestare et in eo laboret.
关于资金结算的那些事,并不是那种(因为我经常听他自己说)他不想付给你、也不为此努力的情况。
sed si mihi Q. Axius in hac mea fuga HS X_I_I_I_ non reddit quae dedi eius filio mutua et utitur excusatione temporis, si Lepta, si ceteri, soleo mirari de nescio quis HS X_X_ cum audio ex illo se urgeri.
但是在我的这次逃亡中,如果Q·阿克西乌斯不把借给他儿子的1万3千塞斯特尔提乌斯还给我,并以局势艰难为借口,如果莱普塔和其他人也是如此,那么当我听他说自己正被某个不知名的人催讨2万塞斯特尔提乌斯时,我总是感到惊讶。
vides enim profecto angustias.
因为你确实看到了他的困境。
curari tamen ea tibi utique iubet.
不过,他无论如何都叮嘱要为你解决这些钱。
an existimas illum in isto genere lentulum aut restrictum? nemo est minus.
难道你认为他在这种事情上是个迟钝或吝啬的人吗? 没有人比他更不是了。
§10.11.3de fratre satis.
关于我兄弟的事说得够多了。
de eius filio indulsit illi quidem suus pater semper sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut non amantem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit.
至于他的儿子,他的父亲确实一直纵容他,但纵容并不会让人变得说谎、贪婪或不爱家人,也许会让他变得凶狠、傲慢和充满敌意。
itaque habet haec quoque quae nascuntur ex indulgentia, sed ea sunt tolerabilia (quid enim dicam?) hac iuventute;
因此,他也具有这些由纵容产生的缺点,但在今天的年轻人中,这些还是可以容忍的(我还能怎么说呢? )。
ea vero, quae mihi quidem qui illum amo sunt his ipsis malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro.
然而,对我这个爱他的人来说,有些事情甚至比我们所处的这些灾难本身更令人痛苦,而这些并非源于我们的顺从。
nam suas radices habent;
因为它们有其自身的根源,如果允许的话,我当然会把它们拔除。
quas tamen evellerem profecto, si liceret.
但是,现在的时代让我必须忍受一切。
sed ea tempora sunt ut omnia mihi sint patienda. ego meum facile teneo;
我很容易约束我自己的儿子,因为没有比他更听话的了。
nihil est enim eo tractabilius. quoius quidem misericordia languidiora adhuc consilia cepi et quo ille me certiorem vult esse eo magis timeo ne in eum exsistam crudelior.
正因为对他的怜悯,我至今做出的计划都有些优柔寡断,而他越是希望我安全,我就越害怕自己对他显得过于残忍。
§10.11.4sed Antonius venit heri vesperi.
但是安东尼昨天傍晚到了。
iam fortasse ad me veniet aut ne id quidem, quoniam scripsit quid fieri vellet.
也许他很快就会到我这里来,或者甚至不用来,因为他已经写信说明了他希望如何处理。
sed scies continuo quid actum sit.
但你很快就会知道发生了什么。
nos iam nihil nisi occulte.
我现在除了秘密行动外什么也不做。
de pueris quid agam? parvone navigio committam? quid mihi animi in navigando censes fore? recordor enim aestate cum illo Rhodiorum ἀφράκτῳ navigans quam fuerim sollicitus;
关于孩子们我该怎么办? 把他们托付给一条小船吗? 你认为我在航海时会是怎样的心情? 因为我记得夏天和他一起乘罗德岛人的那艘无甲板船(ἀφράκτῳ)航行时,我是多么焦虑;你认为在一年中这个严酷的季节里,乘一艘轻型快艇(actuariola)会怎样?
quid duro tempore anni actuariola fore censes? o rem undique miseram! Trebatius erat mecum, vir plane et civis bonus.
噢,真是一件四面楚歌的悲惨事情! 特雷巴蒂乌斯和我在一起,他确实是个好人,也是个好公民。
quae ille monstra, di immortales! etiamne Balbus in senatum venire cogitet? sed ei ipsi cras ad te litteras dabo.
天哪,他说了些多么耸人听闻的事! 难道连巴尔布斯也想进元老院吗? 但明天我会就他本人的情况给你写信。
Vettienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse.
正如你所写,我认为韦蒂埃努斯是我的朋友。
cum eo, quod ἀποτόμωσ ad me scripserat de nummis curandis, θυμικώτερον eram iocatus.
因为他曾就资金支付的事情向我写了封有些生硬(ἀποτόμωσ)的信,所以我用有些生气的语气(θυμικώてろん / θυμικώてろん)开了个玩笑。
id tu, si ille aliter acceperit ac debuit, lenies.
如果他没有以应有的态度理解,请你予以抚平。
monetali autem adscripsi, quod ille ad me pro cos.
另外,我称呼他为“造币官”(monetalis),因为他写信给我时称呼我为“前执政官”(pro cos.)。
sed quoniam est homo et nos diligit, ipse quoque a nobis diligatur.
但既然他是个人情味十足的人且爱戴我们,那就让我们也爱戴他吧。
vale.
再见。