§10.10.1me caecum qui haec ante non viderim! misi ad te epistulam Antoni.
我是多么瞎啊,竟然没能早点看清这些! 我把安东尼的信寄给你了。
ei cum ego saepissime scripsissem nihil me contra Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi mei, meminisse amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, me autem, quia cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle nec id ipsum certum etiam nunc habere, vide quam ad haec παραινετικῶσ: §10.10.2"tuum consilium quam verum est.
尽管我曾多次写信给他,说我没有考虑任何违背凯撒利益的事,说我还记着我的女婿,记着我们的友谊,如果我另有想法,我本可以和庞培在一起,但我因为不情愿地带着扈从到处跑,所以想要避开,而且至今对这件事本身还没有确定,可是你看他对此作出了多么παραινετικῶσ(带有告诫、威压地)的[答复]: “您的计划是多么合情合理啊!
nam qui se medium esse vult in patria manet, qui proficiscitur aliquid de altera utra parte iudicare videtur.
因为想要保持中立的人会留在祖国,而离去的人则似乎对某一方面做出了评判。
sed ego is non sum qui statuere debeam iure quis proficiscatur necne; partis mihi Caesar has imposuit ne quem omnino discedere ex Italia paterer.
但我并不是那个应当依权利决定谁可以离去、谁不能离去的人;凯撒给我施加了这项任务,不允许任何人离开意大利。
qua re parvi refert me probare cogitationem tuam si nihil tamen tibi remittere possum.
因此,如果我不能对您做任何通融,那么我赞同您的想法也就无足轻重了。
ad Caesarem mittas censeo et ab eo hoc petas.
我建议您派人去凯撒那里,向他请求此事。
non dubito quin impetraturus sis, cum praesertim te amicitiae nostrae rationem habiturum esse pollicearis. "
我不怀疑您会得到允准,尤其是您还承诺会顾及我们之间的友谊。
§10.10.3habes σκυτάλην Λακωνικήν.
” 这就是所谓的“拉科尼亚暗号棒”(拉条)。
omnino excipiam hominem.
无论如何,我会接待那个人。
erat autem v Nonas venturus vesperi, id est hodie.
不过,他本该在五月无宁日的前五天(5月3日)傍晚抵达,也就是今天。
cras igitur ad me fortasse veniet.
因此,也许他明天会到我这儿来。
temptabo, †audeam† nihil properare; missurum ad Caesarem.
我会试探他,我将冒险不急于求成;[我会说]自己将派人去凯撒那里。
clam agam, cum paucissimis alicubi occultabor, †carti† hinc istis invitissimis evolabo, atque utinam ad Curionem! σύνεσ ὅ τοι λέγω.
我将秘密行动,与极少数人躲在某个地方,违背他们的意愿从这里飞走,但愿是去库里奥那里! 领会我对你说的意思吧。
magnus dolor accessit.
又增加了巨大的痛苦。
efficietur aliquid dignum nobis.
我们会做出一些不负我们身份的事情。
§10.10.4δυσουρία tua mihi valde molesta.
你的排尿困难让我非常担心。
medere amabo dum est ἀρχή.
请在刚开始的时候就予以治疗。
de Massiliensibus gratae tuae mihi litterae.
关于马西利亚人的来信让我很高兴。
quaeso ut sciam quicquid audieris.
请让我知道你听到的任何消息。
Ocellam cuperem, si possem palam, quod a Curione effeceram.
如果我能公开行事,我真希望能带上奥凯拉,这也是我之前从库里奥那里得到的许可。
hic ego Servium exspecto; rogor enim ab eius uxore et filio et puto opus esse.
我在这里等候塞尔维乌斯;因为他的妻子和儿子都在请求我,而且我认为这是有必要的。
§10.10.5hic tamen Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem.
然而,这个人却用敞篷轿子带着西塞丽丝,视她为第二位妻子。
septem praeterea coniunctae lecticae amicarum sunt an amicorum.
此外,还有七辆连在一起的轿子,里头坐着不知是女伴还是男伴。
vide quam turpi leto pereamus et dubita, si potes, quin ille, seu victus seu victor redierit, caedem facturus sit.
看一看我们正以多么可耻的死法毁灭,如果你能够的话,去怀疑那个人(凯撒)无论是败战还是胜战归来都会大开杀戒吧。
ego vero vel luntriculo, si navis non erit, eripiam me ex istorum parricidio.
而我,即使没有船,用小舟也要使自己免于陷入那些家伙的叛国罪(或残杀)中。
sed plura scribam cum illum convenero.
但我与他会面后会写得更多。
§10.10.6iuvenem nostrum non possum non amare sed ab eo nos non amari plane intellego.
我不能不爱我们的那个年轻人,但我清楚地意识到我们并不被他所爱。
nihil ego vidi tam ἀνηθοποίητον, tam aversum a suis, tam nescio quid cogitans.
我从未见过如此缺乏教养(性格恶劣)、如此敌视自己家人、脑子里不知在想些什么的人。
o vim incredibilem molestiarum! sed erit curae et est ut regatur.
噢,真是令人难以置信的重重烦恼! 但我们会尽心、也正在尽心引导他。
mirum est enim ingenium, ἤθουσ ἐπιμελητέον.
因为他的天赋很惊人,必须在性格上加以培养。