Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §10.9A.1-10.9A.4

凯里乌斯劝告西塞罗放弃出国并保持中立

第 236 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

凯里乌斯写给西塞罗的措辞激烈的劝说信。他警告西塞罗凯撒的冷酷意图,力劝他放弃投奔庞培派的无谋计划,建议他留在意大利,或至少退避到一个远离战争的中立城镇。

§10.9A.1exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi.
你(寄来)的信使我极为震惊。 信中你表明除了悲痛的事外什么都不考虑,既没有详细写明那是什么,却也并非没有透露你所考虑的是哪一类事情,因此我立刻给你写了这封信。
per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas.
西塞罗啊,看在你的前途和你的子女份上,我恳求并哀求你,千万不要对你自身的安全和无损做出什么过于致命的决定。
nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius qualis futura esset parta victoria cognorim, te certiorem fecisse.
因为我向神明、世人和我们的友谊起誓:我曾预先警告过你,且并非无根据地劝告,而是在会见过凯撒并得知一旦获胜后他的意向将是如何之后,才通知了你。
si existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras; nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur; iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; non me hercules erit deprecationi locus.
如果你以为凯撒在遣散敌手和提出条件时仍会保持同样的态度,那你就错了;他心里想的、甚至口里说的无非是严酷与残忍之事;他是带着对元老院的怒气离去的,显然被这些(护民官的)否决权行使激怒了;凭赫拉克勒斯发誓,将绝无求情求宽恕的余地。
§10.9A.2qua re si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus gener tuus valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam in quoius victoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus—denique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse.
因此,如果你对自己而言你是珍贵的,如果你的独子、你的家、你余下的希望对你而言是珍贵的,如果我们或你那极其优秀的女婿对你有任何分量的话——你绝不该希望使他们的境遇陷入混乱,以至于我们不得不去憎恨或放弃那个其胜利关系到我们安全的(凯撒的)大业,或者不得不怀有违背你安全的、不忠不义的期盼——最后,想一想这件事:你在那番犹豫不决中已经招致了怎样的反感。
nunc te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eos fugatos accedere, quos resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est.
如今,去反对处于胜利中的凯撒(在局势未明时你还不想得罪他),去投奔那些正在逃亡的人(在他们抵抗时你还不愿跟随他们),这真是愚蠢透顶。
vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas.
小心啊,别在为自己不够像个元老院派(最优秀者)而感到羞耻的同时,却不够仔细地去抉择什么是真正最善(最优秀)的。
§10.9A.3quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum quid de Hispaniis agamus scitur, exspecta; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras.
但如果我不能完全说服你,至少请等待,直到得知我们在西班牙的行动如何;我向你预告,随着凯撒的抵达,西班牙将属于我们。
quam isti spem habeant amissis Hispaniis nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non medius fidius reperio.
在失去西班牙之后,那一伙人还能抱有什么希望,我不知道;此外,去投奔那些走投无路的人,这究竟是你的什么打算,凭神明起誓,我实在想不通。
§10.9A.4hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque "have" mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit.
你通过保持沉默向我暗示的这件事,凯撒已经听说了,而且,他一向我问候“你好”,就立刻说明了他听到的关于你的传闻。
negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses.
我说我不知道,但还是请求他给你写一封信,使你最能被打动而留下来。
me secum in Hispaniam ducit; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem.
他正带着我一起去西班牙;因为如果他不这样做,我在临近罗马城之前,无论你在哪里,我都会奔向你,并当面恳求你这件事,用尽一切力量挽留你。
etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te sciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse.
一次又一次,西塞罗啊,想一想吧,千万不要彻底毁灭你和你的所有家人,千万不要在明知其后果且神智清醒的情况下使自己坠入一个你明知毫无退路的地方。
quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum haec decernuntur; quae iam erunt confecta.
但如果要么是元老院派的言论打动了你,要么是你无法忍受某些人的傲慢与自夸,我建议你在这些事情见分晓期间,选择某个没有战争的闲置城镇;这些事情很快就会结束。
id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.
如果你这样做,不仅我会认为你做得明智,你也不会得罪凯撒。

词汇与语法注释

  1. 10.9A.1neque non tamen quale esset — 双重否定(`neque non`)表示强烈的肯定,即“并非没有透露”。未完成过去时虚拟式 `esset` 用于间接疑问句,其时制呼应主句的历史完成时 `scripsi`。
  2. 10.9A.1me tibi praedixisse ... te certiorem fecisse — 由 `testificor`(我起誓、以……为证)引导的带宾格的不定式(AcI)结构。`me` 是主格宾格,`praedixisse`、`monuisse`(省略)和 `fecisse` 是并列的不定式。
  3. 10.9A.2ut eam causam ... odisse aut relinquere cogamur — `ut` 从句表示结果(“以至于我们不得不……”)。它接在 `quorum fortunam non debes velle conturbare`(你不应该希望使他们的境遇陷入混乱)之后,描述了由此产生的荒谬后果。
  4. 10.9A.2vide ne ... parum diligenter quid optimum sit eligas — `vide ne` 是一个警告,意为“小心别……”或“注意不要……”。`dum pudet...` 是一个插入的时间从句,意为“在感到羞耻的同时”。`quid optimum sit` 是作 `eligas` 宾语的间接疑问句。此处存在 `optimatem`(元老院派/最优秀者)与 `optimum`(最善/最优秀)的双关语。
  5. 10.9A.4nam nisi ita faceret, ego ... percucurrissem — 混合条件句。条件从句(`nisi ita faceret`)表示与现在事实相反的假设(“如果他现在不这样做”),而主句(`percucurrissem ... contendissem ... retinuissem`)则表示与过去事实相反的假设(“我本已跑去……恳求……留住”)。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §10.9A.1-10.9A.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:10.9A.1-10.9A.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。