§1.9.1nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas, et certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis.
你寄给我们的信实在是太稀少了,尽管你寻找动身去罗马的人,要比我寻找去雅典的人容易得多;而且,你确定我在罗马,要比我确定你在雅典更为可靠。
itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est quod, cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus devenire.
因此,由于我的这种不确定性,这封信本身也变得较短,因为当我不确定你身在何处时,我不希望我们之间那亲密的谈话落入他人之手。
§1.9.2signa Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer exspecto.
我正热切地盼望着你写信向我提及的墨伽拉雕像和赫墨斯神柱。
quicquid eiusdem generis habebis dignum Academia tibi quod videbitur ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito.
同一类物品中,只要你认为配得上“阿卡德米”的,请毫不犹豫地送来,并且请信任我们的钱袋。
genus hoc est voluptatis meae; quae γυμνασιώδη maxime sunt, ea quaero.
这就是我的乐趣所在;我寻找的正是那些最适合体育馆的东西。
Lentulus navis suas pollicetur.
伦图鲁斯承诺提供他的船只。
peto abs te ut haec diligenter cures.
我请求你用心办妥这些事。
Thyillus te rogat et ego eius rogatu Εὐμολπιδῶν πάτρια.
泰伊卢斯请求你,我也因他的请求,向你讨要关于尤莫尔皮代家族传统祭仪的书籍。