§1.10.1cum essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo:
"cum essem in Ceramico"
) verum tamen cum ibi essem, Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntiavitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur.
当我在图斯库鲁姆的别墅时(这对你来说可以用来抵你的那句: “当我在克拉美科斯时”),然而,当我在那里时,一个由你姐姐从罗马派来的家奴把一封由你送达的信交给了我,并通知说就在当天的下午,那个要出发去你那里的人就要启程了。
eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid, brevitate temporis tam pauca cogerer scribere.
因此,我才给你的信写了点回复,尽管因为时间的紧迫,我被迫写得如此之少。
§1.10.2primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor.
首先,关于安抚我们那位朋友,甚至让他完全与我们修好,我向你做出承诺。
quod ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo vehementius, quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam perspicere videor.
虽然我之前出于自愿已经在这么做了,但现在,因为我似乎从信中看出了你对此事的殷切期盼,我将更加热心地去办,并且更加恳切地去说服他。
hoc te intellegere volo, pergraviter illum esse offensum; sed quia nullam video gravem subesse causam, magno opere confido illum fore in officio et in nostra potestate.
我希望你明白这一点,他被伤得很深;但由于我看不到其中有什么深刻的原因,我大为相信他会履行本分,并重新听从我们。
§1.10.3signa nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commodissime poteris velim imponas, et si quod aliud οἰκεῖον eius loci quem non ignoras reperies et maxime quae tibi palaestrae gymnasique videbuntur esse.
我们的雕像和赫墨斯-赫拉克勒斯合体像,正如你信中所写,我希望你在最方便的时候装船运来;如果你还发现其他任何适合那个你所熟知的地方的装饰品,特别是那些在你看来属于角力学校和体育馆的东西,也请一并寄来。
etenim ibi sedens haec ad te scribebam ut me locus ipse admoneret.
因为我正是坐在这里给你写这封信的,好让这个地方本身来提醒我。
praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo.
此外,我还委托你购买一些浮雕板,以便我可以将它们镶嵌在小前厅的抹灰墙上,以及两个有雕刻的井圈。
§1.10.4bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris; nam ego omnis meas vindemiolas eo reservo ut illud subsidium senectuti parem.
千万不要把你的藏书许诺给任何人,无论你找到了多么狂热的买主;因为我正把我的所有微薄积蓄都为此留着,以便为我的晚年准备那份依靠。
§1.10.5de fratre confido ita esse ut semper volui et elaboravi.
关于我的弟弟,我相信情况正如我一直希望并为之努力的那样。
multa signa sunt eius rei, non minimum quod soror praegnas est.
这件事有很多迹象,其中不小的一点是你姐姐怀孕了。
§1.10.6de comitiis meis et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc communibus amicis qui te exspectant praedico, te non modo non arcessi a me sed prohiberi, quod intellegam multo magis interesse tua te agere quod agendum est hoc tempore quam mea te adesse comitiis.
关于我的选举,我记得我已交由你做主,而且我早就对那些等待你的共同朋友们宣告过,你不仅没有被我召回,反而被我阻止前来,因为我明白,在此时此刻,你处理自己必须处理的事情,这对于你的利益而言,远比你出席我的选举对于我的利益而言更为重要。
proinde eo animo te velim esse quasi mei negoti causa in ista loca missus esses; me autem eum et offendes erga te et audies quasi mihi si quae parta erunt non modo te praesente sed per te parta sint.
因此,我希望你抱着这样一种心态,仿佛你是为了我的事务而被派往那些地方去的;至于我对你的态度,无论是你亲眼所见还是听人提起,都将表明,如果我获得了任何成就,那不仅是在你在场时获得的,更是通过你才获得的。
Tulliola tibi diem dat, sponsorem me appellat.
小图利娅给你限定了期限,并把我叫作她的保证人。