Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §1.5.1-1.5.8

悼念卢基乌斯与调解弟弟的婚姻纠纷

第 5 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗哀悼堂兄卢基乌斯的逝世,探讨了对弟弟昆图斯婚姻不和的调解,辩解了未寄信件的指责,并就阿库提利乌斯争议、时效取得法律漏洞及伊庇鲁斯土地购买等实务问题进行说明。

§1.5.1quantum dolorem acceperim et quanto fructu sim privatus et forensi et domestico Luci fratris nostri morte in primis pro nostra consuetudine tu existimare potes.
由于我们的堂兄卢基乌斯的去世,我承受了多么大的悲痛,并且在公私两方面被剥夺了多么大的收获,你尤其能根据我们之间的亲密关系推测出来。
nam mihi omnia quae iucunda ex humanitate alterius et moribus homini accidere possunt ex illo accidebant.
因为凡是一个人能从他人的温厚与品性中获得的一切愉快之事,我过去都能从他身上获得。
qua re non dubito quin tibi quoque id molestum sit, cum et meo dolore moveare et ipse omni virtute officioque ornatissimum tuique et sua sponte et meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris.
因此,我不怀疑这件事对你来说也是痛苦的,因为你既为我的悲痛所触动,你自己也失去了一位品德与责任感俱臻完美、无论出于自愿还是因我的言谈都挚爱着你的姻亲兼挚友。
§1.5.2quod ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa quantae mihi curae fuerit ut Quinti fratris animus in eam esset is qui esse deberet.
至于你写信向我提到的关于你妹妹的事,她自己就会向你证明,为了使我弟弟昆图斯对她的态度达到应有的状态,我付出了多么大的关切。
quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras ad eum misi quibus et placarem ut fratrem et monerem ut minorem et obiurgarem ut errantem.
既然我认为他的情绪有些不快,我便给他写了一封信,在信中,我既作为兄长去安抚他,又作为长辈去劝诫他,并作为他犯错时的督导去责备他。
itaque ex iis quae postea saepe ab eo ad me scripta sunt confido ita esse omnia ut et oporteat et velimus.
因此,从他后来经常写给我的信来看,我相信一切都已经达到了既合乎常理又如我们所愿的状态。
§1.5.3de litterarum missione sine causa abs te accusor.
关于信件寄送之事,你毫无道理地指责我。
numquam enim a Pomponia nostra certior sum factus esse cui dare litteras possem, porro autem neque mihi accidit ut haberem qui in Epirum proficisceretur nequedum te Athenis esse audiebamus.
因为我们这边的波姆波妮娅从未通知过我有谁可以帮我带信,而且我也未曾遇到过要去伊庇鲁斯的人,况且我们当时也还没听说你在雅典。
§1.5.4de Acutiliano autem negotio quod mihi mandaras, ut primum a tuo digressu Romam veni, confeceram; sed accidit ut et contentione nihil opus esset et ut ego, qui in te satis consili statuerim esse, mallem Peducaeum tibi consilium per litteras quam me dare.
至于你委托给我的关于阿库提利乌斯的事情,自我与你分手来到罗马后,立刻就办妥了;但碰巧的是,既没有任何争执的必要,而我认为你已有足够的智慧,因而更希望由佩杜卡埃乌斯通过信件给你提出建议,而不是由我来提。
etenim cum multos dies auris meas Acutilio dedissem, cuius sermonis genus tibi notum esse arbitror, non mihi grave duxi scribere ad te de illius querimoniis, cum eas audire, quod erat subodiosum, leve putassem.
事实上,当我花了很多天时间倾听阿库提利乌斯诉说时——我相信你是了解他说话的那种风格的——我并不觉得把他的那些抱怨写信告诉你是一件苦差事,因为听他唠叨虽然有些令人厌烦,但我当时觉得这并不算什么大事。
sed abs te ipso qui me accusas unas mihi scito litteras redditas esse, cum et oti ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem habueris.
但是,你要知道,正是指责我的你本人,却只给我送来了一封信,尽管你既有更多写信的闲暇,又有更多托人送信的机会。
§1.5.5quod scribis, etiam si cuius animus in te esset offensior, a me recolligi oportere, teneo quid dicas neque id neglexi, sed est miro quodam modo adfectus.
至于你写信说的,哪怕有人对你有些不满,也应该由我来予以挽回,我明白你的意思,也没有疏忽这件事,但他确实处于一种有些奇怪的心态中。
ego autem quae dicenda fuerunt de te non praeterii; quid autem contendendum esset ex tua putabam voluntate me statuere oportere.
不过,我并没有漏掉应该为你解释的话;至于应该争辩到何种程度,我认为应当根据你的意愿来决定。
quam si ad me perscripseris, intelleges me neque diligentiorem esse voluisse quam tu esses neque neglegentiorem fore quam tu velis.
如果你把这一点详细写信告诉我知道,你就会明白,我既不想显得比你自己更热心,也不会比你所希望的更冷淡。
§1.5.6de Tadiana re mecum Tadius locutus est te ita scripsisse, nihil esse iam quod laboraretur, quoniam hereditas usu capta esset.
关于塔迪乌斯的事,塔迪乌斯和我谈过,说你曾写信告诉他,由于遗产已经通过时效取得,现在已经没有什么好担心的了。
id mirabamur te ignorare, de tutela legitima, in qua dicitur esse puella, nihil usu capi posse.
我们感到惊讶的是,你竟然不知道在法定监护下——那个女孩据说正处于这种监护下——任何东西都不能通过时效来取得。
§1.5.7Epiroticam emptionem gaudeo tibi placere.
我很高兴你在伊庇鲁斯的采购让你满意。
quae tibi mandavi et quae tu intelleges convenire nostro Tusculano velim, ut scribis, cures, quod sine molestia tua facere poteris.
我希望你如你所写的那样,能在不给你增添麻烦的范围内,帮我留意我委托你的那些事,以及你认为适合我们图斯库鲁姆别墅的东西。
nam nos ex omnibus molestiis et laboribus uno illo in loco conquiescemus.
因为我们将唯独在那个地方,从所有的烦恼与劳苦中获得片刻安宁。
§1.5.8Quintum fratrem cotidie exspectamus.
我们每天都在盼着我弟弟昆图斯。
Terentia magnos articulorum dolores habet.
特伦提娅正遭受严重的关节疼痛。
et te et sororem tuam et matrem maxime diligit salutemque tibi plurimam ascribit et Tulliola deliciae nostrae.
她非常喜爱你、你的妹妹以及你的母亲,并与我们可爱的小图莉奥拉一起,向你致以最诚挚的问候。
cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari.
愿你珍重身体,继续爱着我们,并深信你正被我视若亲昆仲般爱护着。

词汇与语法注释

  1. 1.5.1Luci fratris nostri morte — “frater”字面意思是“兄弟”,但这里指的是西塞罗的堂兄路奇乌斯·图利乌斯·西塞罗。在拉丁语中,堂兄弟(frater patruelis)常被简称为“frater”。
  2. 1.5.2quantae mihi curae fuerit ut — 此为双与格结构:“quantae curae”(目的/表语与格)与“mihi”(利害与格)。整句作“testis erit”的名词性成分,引导间接疑问句,故使用虚拟式完成时“fuerit”。“ut”从句则是解释“curae”(关切)具体内容的名词性从句。
  3. 1.5.2quibus et placarem — 关系代词“quibus”指代先行词“eas litteras”。关系代词后接虚拟式(“placarem”、“monerem”、“obiurgarem”)表示目的或特定性质(“一封用以安抚……的信”)。
  4. 1.5.4non mihi grave duxi — 动词“duxi”(源自“ducere”,意为“认为、视作”)带不定式“scribere”作名词性宾语,结构为“我不认为‘写信给你’对我来说是一件沉重的事”。
  5. 1.5.6nihil usu capi posse — 此为依附于“mirabamur te ignorare”的对格加不定式(A.C.I.)结构的一部分。“usu capi”是“usucapi”(时效取得)的分写形式。此处提及罗马法原则:在法定监护(tutela legitima)下的财产无法通过时效取得。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §1.5.1-1.5.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:1.5.1-1.5.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。